2 A pologia
dam ad earum euerſionem compellitur. contra uero qui à ſuſceptæ tra- Aationis filo ad res alias à propoſſto ſibi fine alienas digrediendo,intem peſtiuum certamen inire nituntur ſeu alio quouis patto ſine occaſione occaſionem ſibi controuerſandi quærunt,ij profectò non ueritatis amo- re, ſed alia quapiam animi perturbatione commotos ſe eſſe declarant. Hæc excuſationis tantum, ac defenſionis meæ gratia dicta uelim, quum cnim alias fexto ab hinc anno quoſdam de rebus logicis libros edide- rim, in quibus complura noua dogmata, quæ mihi ſola ratio perſuaſit, à me introducta ſunt, neceſſarium omnino fuit non modò contrarias in a- liorum mentibus radicatas opiniones eradicare, uerum etiam in earum jmpugnatione ita diligenter fuſeq; immorari, utquod ego iam faturum prædixeram)non defuerint qui dixerint, libros meos prolixitate ſermò- nis laborare; id uerò potisſime mihi contigit in libris meis de metho- dis praſertimq; in duobus prioribus, ubi quum de ordine doctrinæ, ac de eius partitione in ſpecies mihi dicendum propoſuiſſem, fieri nulla ratione poterat non modò ut ſententiam meam ad plenum declararem ſed etiã ut uerbum ullum ea de re facerem niſi hoc omniom dicendorum funda mento conſtituto(quæ Auerrois opinio fuit) quòd ordo doctrinæ non ab ipſa rerum natura) ſed à meliore noſtra cognitione deſumitur; ab hoc enim ſcopo dixi hauriendas eſſe differentias, quibus ordo in ſpecies diuiĩ datur, talemq; ordinis diuiſionem à'me inuétam eſſe, uere profeſſus ſum in capite ſexto ſecundi libri,& inde collegi duos tantum ordines dari, eorumq́; alterum ſolum contemplatiuis qiſciplinis alterum uero ſolis o- peratricibus accommodari poſſe. Poſtea uerò contigit ut philoſophus quidam noſter, qui alias prædictæ ſententiæ Auerrois impugnator,& cõ trariæ defenſor extiterat, in quodam libro ſuo de moribus ciuiliq; philo- ſophia nuper edito non illud tantum Auerrois dogma, ſed totam meam de ordine diſputatio nem atque ſententiam oppugpate conatus ſit; quod qvidem nec moleſtum mihi, nec inexpedtatum fuit, quum enim plurimo rum ſententias in meis operibus reprobaſſem, credibile mihi erat non eſ⸗ ſe defuturos qui aduerſum me aliqua dicerent uel ſcriberent, cum logi- cos,& philoſophos, tum maximè etiam medicos, ad quos defenſio Gale- ni(nam& eius ſententiam confutaueram/pertinerè uidebatur. Mlud ta- men mirum mihi, atq; inexpectatum fuit, quòd philoſophus ille meam pro Auerroe, ac pro ueritate ſuſceptam,& mihi omnino neceſſariam di- ſputationem calumniam appellauerit, uel enim quid calumnia ſit igno- rat, uel ſi ſcit, ſcire etiam poteſt meàm diſputationem non eſſe calumniã. Ceterum hocœ ſicuti etiam reliqua, alij judicabunt: Quod ad rem ipſam at tinet, mihi certe’ nunquam ſtatutum animo fuit mea dogmata pertina- citer tueri, quanquam enim multi) ut uideo, id non facere uerentur,& ſen


