den eni (u Dn 1* 1 oct A rii dn fit Wmt n A aie m lgl de dn ui us 8, 9eI ec n N 1e K ml Kazſ an uit Hem. d T ee un ur 90 arol!
Leonis ſigno ex membris corporis humani ab Aſtrologis attribuitur potiſsimũ cor:vt.n. Aries ſibi vendicat caput, Taurus collum, Geminihumeros,
& brachia Cancer pectus& pulmones: ita Leo habet cor nobiliſsimum illud viſcus: peſtilentiæ autem fo- cus& ſedes, vt Medici volunt, potiſsimum eſt in
corde, in quo putredo primùm inchoatur, ex quo cenſuit Hippocrates morbos fieri pernicioſiſsimos, qui vires omnes, vniuerſumq́; corpus proſternant.
Saturnus ergò in Leone decurrens, vel ratione exci- tati in aere frigoris& vaporũ· vel fortè occulta etiã quadam vi ſeu qualitate, venenum eiuſmodi in aere excitat cordi& ſpiritibus vitalibus, infenſum atque inimicum: Hine peſtis non malè à quodam videtur definiri, morbus cordis occultus ab aere corrupto& venenato per inſpirationem eflectus.Signum ipſum Leonis, vt Ptolomæus in quadripartito lib. i. ſcri- ptum xeliquit, in vniuerſum eſt æſtuoſum, ſuffocans & peſtilens, habetq; partes præcipue poſtremas (quæ vſq; ad 16. Gradum dodecatemorii Virginis ſeſe extendunt) humeſcentes& corruptionem aeri inducentes. Saturno præterea qui duανe frigidus cenſetur ex duodecim Zodiaci ſignis aduerſatur po-⸗ tiſsimum Leo calidus& æſtuoſus, que madmodum ex planetis: quoque eidem aduerſatur principaliter Sol, qui in Leone domum habet ſeu iuriſdictionem. Vtq; generatio iure ad Solem vt formæ inductorem vitæq́; ipſius datorem refertur: ita corruptio Satur- no vt formæ vitæq; deſtructori tribuitùr: Atque hæ rationes procul dubio impulerunt primos illos re- rum cœleſtium obſeruatores, vt Soli& Saturno contraria, vel oppoſita potius poteſtatum ſigna in 3 cœlo


