in eis ignis efferbuit, hoc ipſum accidere conſueuit: Diuturnior enim caloris immoratio in locis præci- puè concluſis, æſtum ingeminat: Sic ergò Sol è gemi. nis primùm, poſtè Cancro terræ meatus, caminoſq; ita adaperuit, fumigationibus terreſtribus cœlum ſic impleuit, ex humectis locis vſq́; adeò ſuccos ex- hauſit, vt cum ad Leonem peruenit, perq́; eum va- gatur, aer ipſe tanquam effumare videatur, caligi- neq́; ſpiſsiore conſtare, vt nec auræ fluuiatiles aut maritimæ vllæ, neque venti vſque flatuſq́; vlli aerei ſentiantur, niſi fortè Eteſiæ à remotioribus& fri- gidioribus locis nempè borealibus orti. FEadem fere ratione Saturnus quoć in verti- ce poſitus ẽ geminis primùm Cancrocq; aerem, reli- quaq; omnia frigore, vaporibus& exhalationibus ita replet, ijſq; ceu veneno quodam corrũpit, vt cum ad Leonem peruenit, perq́; eum tranſit, aer ipſe ma- xime inſalubris& peſtilens efficiatur, qnod ſcilicet nimium craſſus, immobilis, impurus, inæqualis, hu- miduſq; ſit vaporoſa humiditate, quæ cum à vapori- bus ſit orta& à nebulis ac caligine, magis penettat
in ipſa corpora, quampluuioſa humiditas; quia va-
poroſa ſubtilior eſt& tenuior, ideoq́; magis quoc; alterat& ſenſus obfuſcat, vnde corpora multo peius & deterius ab ea ſe habent; Nam aer ille craſſus, denſus, caliginoſus, putridus, immobilis, venenatus, & aliena permiſtione inquinatus, ſpiritus obfuſcat,
ſanguinem& humores labefactat, cor meeſticia per-
ſtringit, mentem obumbrat, corpus denſat& op-
preſſo ac debilitato natiuo calore concoctionem læ-
dit, in intima quæc; penetrans contagione quoque
immutat. 6 — Leonis


