nis anni tempore eundem ſemper locum infeſtant, & abſq; vlla intermiſsionc regionis incolas affli- gunt, vnde& εταάανρι ς rm, id eſt tàm regiona. les quàm locales dicti ſunt,& plurimos indigenas vtriuſqʒ ſexus ſemper vel potiori vitæ tempore oc. cupatos detinent. Hi morbi etſi partim ex victu
prauo oriuntur, cum ijſdem, aquis& victu com
muni maxima indigenarum pars viuat: aer tamen
cuilibet regioni peculiaris longè plus confert ad em
dimiorum morborum generationem.
Epidemii verò ſunt morbi communes, qui non ſemper, continueq́; vt Endemii, ſed per interualla aliqua in regione graſſantur, vnde vulgares& po- pulares ab interpretibus dicti, quaſi per antiphra- ſin, eo quod vulgo ſeu populo in primis ſint infenſi
Epide miorum alii quam maximè pernicioli ſunt, hiq́; peſtilentes dicuntur, quod multos peri: mant, ingentemq́; ſtragem edant, in locis ijs quæ oc- cuparunt: Alii paulo ſunt mitiores, neq́; tanta ma- lignitate præditi, in quibus ſalutis ſpes& euaſionis non prorſus præciſa eſt, ideoq́;& Epidemii ſimpli. ces dicuntur, illi vero xaονεωνακτεε, id eſt pernicioſiſ ſimi& peſtis denominationem proprieè accepere- Peſtilentes ergo morbi in Epidemiis id eſt vulgari bus communibus& paſsim graſſantibus tantùm re. periuntur& aliquibus ſaltem temporibus exorti immoraatur aliquandiu, tandem verò deſinunt, inducias potius quàm firmam perpetuamq́; pacem mortalibus ægris concedunt. Huiuſmodi morbos 25 aere corrupto ac viciato prouenire conſentiunt phi⸗ loſophi& Medici omnes: Nam cum morbi ſint com
muncs, à communi cauſa, qualis aer eſt maximone


