Druckschrift 
Orationes Tres, Recitatæ In Lvdo Francofordiano a M.Calebo Trygophoro Ludi Conrectore. Prima. De vtilitatibus liberalium artium. Secvnda. De Angelorum natura & officijs. Tertia. De virgulto Christo cap. 53. Hesaiæ
Entstehung
Einzelbild herunterladen

angelis ſe cutari autumant. Nam cum omnibus alijs vitijs in. feſtiſsimi ſunt; tum caſtimoniæ buſtum laxuriem, concitatri- cemqꝗ; bellorum omnium ambitionem deteſtantur& execraa- tur. Iam, vt ad vos adoleſcentes me conuertam, ne pulcherri- mo ſanctiſsimorum ſpirituum concilio, quod huic noſtro nu- mero præeſt fores claudantur: agite quæ officij veſtri ſunt dili- genter exequimini. Spernitis magiſtratus? repudiatis parent ¹ irridetis præceptores? angeli vos ſpernunt, angeli vos repudi⸗ ant, angeli vos irrident. Quid verò commoditatis exſpectan- dum ſit ijs, qui vitiorum obſcœnitate pium hunc gregem ami- ſerunt, omnis turpitudinis quaſi ſpeculum Nero nos docebit. Nullum enim flagitium tam atrox, nullum facinus tam turpe fuit, à quo ipſius furor poteſtate armatus abhorruerit. ciui- um Romanorum cædes ab ipſo perpetratas commemorabo? cum ne ipſi quidem vrbi clariſsimæ pepercerit. quam homo ne-

quiſsimus, vt libidini ſuæ in cognoſcenda flammæ magnitudi- ne qua Troia perierat, obſequeretur, incendit,& patriæ funeri ſeptem diebus& noctibus totidem idem ſpectator& auctor ad. fuit. An præceptori ſuo optimè merito,& fratri innocentiſsimo manus ipſum intuliſſe dicam? cum eaſdem maternus etiam

ſanguis adſperſerit. Nec verò in profana ſæure ipſi ſatis fuit: ſed ſanctiſsimorum etiam Apoſtolorum betri& bauli interitu tyrannidem ſuam nobilitari voluit. Cum ergo ſcelerum imma- nitas angelorum opem exturbaſſet, diabolorum importunitas effecit, vt ſceferatis iſtis manibus, quas in patriam, in parentem, in ſacra conuerterat, tandem ſibijpſi mortem conſciſceret. O miſeros à quibus ſubſidia vitæ ac ſalutis cuſtodes abierint feli- ces autem cum quibus permanſerint, pro quorum incolumita- te acriter propugnarint, quos ſecum in æternam iſtam domum deduxerint. Keſtat vt, quod poſtulat æquitas, requirit pietas, flagitat neceſsitas, votis pijs tanti boni auctorem celebremus, ac ne angelorum præſidio nos carere ſinat, ex intimis cordis af- fectibus precemur. Tibi igitur cunctarum rerum laudanda- rum parens atq; auctor gratias agimus, quantas animo conci⸗- pefe,