tu jnobedientiam obedientia reſarciendam, vitam morte com. parandam eſſe docuiſti: per te daleilsima promiſsio venturi ſe- minis Adamum in tanto timore excepit, diffidentem rebus ſuis confirmauit, adflictum erexit, perditumque recreauit, Facile xæſtimatis cum hic ſit exorſus beneficiorum, quid de noſtri Ke- gis natiuitate ſentiendum ſit: quæ re ipſa exhibuit, quod tum ſpe fuit conceptum. Poſteaquam enim eadem promiſsio ali- quoties repetita,& maioribus renouata erat, ela pſis aliquot ſecu- lis, Filius hic D 1 de cœleſti ſede in terram ſicut pluuia in vel- lus deſcendit, nouo ordine noua natiuitate generatus. Nam DoMr Nvs Maieſtatis, quem ne totus quidem terrarum orbis capit, à virginis viſceribus exceptus eſt& genitus. Eius igitur diei memoriam nunc alimus, qui ſi non fuiſſet ortus, nihil ſu- pererat, quo minus omnes occideremus. Intolerabilem Patris iram, qua nos tenebamur, in ſe recepit: Legis chirographum deleuit: vim peccati compreſsit, aculeum mortis euellit, pote: ſtatem Diaboli fregit: vitam& iuſticiam DE 1 reparauit: quæ quæ quanta ſint beneficia, etſi ipſi intelligitis, tamen à me in di- cendo prætereunda non ſunt. Non enim, ſi quid ira Dei fit quærimus, talis eſt qualis ſolet eſſehominum: quæ ipſa tamen vbi primùm ardere cœpit non facile deletur, ſed ei à quo excita- ta eſt, quantum poteſt maximum dolorem geſtit inurere: Ea eſt, Dei ira, quæ vt mare immenſum efferueſcit, quæ flammæ inſtar conſumit ac deuorat quicquid offertur, cuius adſpectu ter- rentur angeli, concutitur cœlum, quæuis animantia conſternua- tur. Nunquid Dathanum, Abironem& Choren viuos fun- damentis terræ dehiſcentibus eſſe abſorptos dicam: cum ciuitas 60. ſtadiorum ambitu circumſcripta cum vicinis oppidis Aſ- phaltite lacu contegatur? Ane ſexcenties millenis viris ſolum Ioſuam& Calebum in deſerto mortem euitaſſe commemorabo: cùm vnus Noa cum vxore ac filijs ſupra orbis terrarum ruina nauigauerit? Quid Lex? quàm dura eſt? quàm horrida? quàm aduerſaria cunctis ac funeſta mortalibus? cum ne miai- mum quidem corum quæ præcipit, efficere per nos poſsimus. Accedat
b rim nai
nrin enim
ui u pulett wünbo wwwne thun
rilxxa chuaobo pxtä- Ii terumli nrkcllte rrunm b arm dunurn:
dti b
5 3
tauecuni ränaacl perurrti rmanudur kanrun
meinih unke n ſenmm, hamle m a
0


