de Aqua liber.. h corpora noſtra ſint frigidiora æſtate quã hyeme, ergò& terra, igitur& a⸗ qua in ea contenta? Reſpondeo quòd non eſt par ratio, quia corpora hu⸗ mana ſunt calidiora æſtate quã hyeme, loquendo de caliditate ſen ſibili:qd declarat tactus. Sed ſunt frigidiora caliditate propria, quæeſt animata. Sed hac terra& aqua carent ideo ſunt ſemper elementa calidiora ęſtate q́ hye me, terra ſcylicet, aqqua& aer, quæ ſola ſuntelementa. Dico etiam, quòd pu tei quo profundiores, eo ſunt frigidiores tam hyemeqᷓ́; etiam æſtate:quod eſtargumentnm euidens, aquam eorum eſſe ſemper calidam. Nam ſi hye me eſſet calida uere, quoniam caliditas ſe conderet quò eſſent putei profun diores, eò eſſent calidiores. Sed nõ ſunt, quia calor ille eſtà Solis radi)s, qui remotiores ſuntab aqua in puteis profundis, quã his qui non ſunt pro⸗ fundi. Quod etiã ex affectibus dignoſcitur, nam& æſtate terra magis ſic⸗ catur q́; hyeme,& herbas atq; arbores uberiusalit: igitur pinguior, igitur magis concoctum humidum, igi tur calidius. Declaratum eſt em̃ à nobis & quòd omnes plantæhumido pingui aluntur,& quòd pinguis humor fit à coctione ſyderum calorisq́; eorum. Manifeſtũ eſtigitur ex hoc quòd A3ua vere aqua ſaluberrima eſtin æſtate, inde in uere de autumno, ultimò in hyeme, d a quoniam tunc peſſima eſt. Aiq; hęc omnia ex dictis conſtant, niſi quòd. nõdum clarum eſt cur cum aqua ſit æquè calida uere& autumno, melior iñ ſit in uere. Hoc aũt breuiter nunc declarãdum eſt, netempus extra prin cipale propoſitum fruſtra teramus,& lõgius opus faciamus. Dico ergo ꝙ; omnia quæ creſcunt, ſunt robuſtiora,& fidelius qualitates ſuas exhibẽt cʒ quæ decreſcunt, qd' uidemus in temperie uerna& autumni, in adoleſcenti bus, uiris,& eo qui tantum abeſt receſſu ad ſeniũ à conſiſtentia, atq; uirili ætate, quantũ adoleſcens qui nondũ acceſsit, atq; in omnibus alijs. Igitur cum uere calor aquarum ſit in incremento, ut docuimus, in autumno aũt minuãtun conſtat cur uere aquæ ſint ſalubriores quàm autumno. Quod etiam argumentum eſt aquas refrigerari in autumno, nõ incaleſcere. Siemm incaleſcerent more aliorum omniũj quæ incaleſcunt, eſſent meliores atq; ſa lubriores. Liquet ergo ex hoc cur aquęapud nos Auguſto menſe ſintpeſ⸗ ſimę& noxiæ hominibus qui eas bibunt, uel etiam ſi quis natationemin eis exerceat: nã corpora tunc humana imbecilliora ſunt,& aèr& aquaom nia deteriora euadunt, refrigerãturꝗ́;. Quod malũ etiã per totũ Septembrẽ licet ualidius fiat, tñ magis conſpicuũ eſtin Auguſto, qd in Septẽbri tum ob ex perimentũ pręcedentis mẽſis, tũ ob frigus hominesmagis cauteè ſea⸗ quarũ uſib.tã internis qᷓ; externis cõmittunt. Sed his expoſitis ad princi⸗ pale ꝓpoſitũ reuertamur, doceamusq́; uſus aquarũ nõ ſolũ ad cõſeruandã ſanitatẽ, ſed ad ſingulos quoq; ꝓpulſãdos morbos cõferre. eãq́; tractationẽ in duas partes diuidemus.Primoò ſcilicet de cõſeruãda uniuſcuiuſq; mẽbri ſanitate, tum etiã totius corporis: inde de morbis ꝗ ſingulis mẽbris adueni re ſolent diſſeremus, initium ut par eſt à capite faciẽtes, ac demũ poſtpedũ & mauũ affectus de his morbis ſermonẽ facientes, qui uel totum corpus occupare ſolent, ut febres:uel non plus uni membro conueniunt quã alte⸗ ri, ut
Druckschrift
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici Qvædam opuscula, artem medicam exercentibus utilissima : Vt Svnt, De Aqua & Aethere, De Cyna radice, seu de decoctis, nunc locupletatum & castigatum ; Consilium pro illustri Hieronymo Palauicino Principe Curtis Maioris, Difficultate spirandi laborante, Consilium pro Fluxu sanguinis coërcendo, Consilium pro Mantuano lepram patiente, Medicinae encomium : Præterea, Eiusdem in calumniatorem librorum de subtilitate, actio
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


