Druckschrift 
Panegyricvm Nicolai Stopii Alostensis Flandri Carmen : De laudibus diuæ Ioannæ Aragonæ ad Illustriss. & excellentiss. eius filium Marcum Antonium Columnam Marsiæ Ducem inuictiss.
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6—

NICOEIAI STOPII IN DETRACTORES ET ID GENVS malè feriatos.

Eſt genus in terris hominum, mirabile dictu.

Qui cunctos præ ſe ſpernere vbique volu nt;

Hos miſerè cœcos veſana philautia reddit, Inſani credunt cuncta licere ſibi;

Improba cum ſtolidas vexat veſania mentes, Vndique ſe primas obtinuiſſe putant;

Attollunt criſtas; ſibi nanque arethalogus omnis Suffenusque placet, Mæuius ipſe ſibi;

Hinc reprobi electos naſo ſuſpendere adunco peruerſa quærunt garrulitate ſua;

Atque theonino corrodunt omnia dente, Clamoſo infeſtant turpiter ore probos;

Tum frontem caperant liuore vorante medullas Oſsibus illæſis, ah dolor iſte grauis;

Deblaterant rabidè quidquid mens ſuggerit atra, Effundit virus lingua proterua ſuum;

Vincere ſe credunt lynces viſu peracutos, Luſtrantes oculis facta aliena malis;

Vincunt heu vincunt maculoſo tegmine lynces, Cor(cutis vt næuis) improbitate ſcatet;

Tumque vbi dementes a recto(vti ſemper) aberrant, Hoc fato dicunt nec niſi ſorte datum;

Fatua mens fato putat obijcienda latenti, Omnia moroſophus quæ ſine mente refert;

Fata regunt omnes; fatis ſe agitarier inquit,

Nec ſine fato aliquis fata tremenda fugit; Quid fatum incuſas liuor ſi& iniqua voluntas Te impellunt ſtulte vt des ſine mente ſonum? Rebus es in proprijs Hypfæa cæcior amens Quando aliena videns lynceus eſſe putas; Vt durum duro, fatum ſic pellere fato Credis? opus durum plus ſatis aggrederis; Sola etenim victrix potis eſt hæc vincere virtus, Cui fatum cedit quidquid& orbis habet;

Pectore

A] A 4AlI