—— 8 8
PO BMA T 4
AD. DESIDIOSOS, VECORDES, Voluptatique deditos; In viRhrvrIs commendationem. Doctrinam fugiens, ſegnem cupiens que quietem, Tardius aſſurgens, vituperandus is eſt; Cui contra cordi eſt, ſtudium, laus, gloria, virtus, Maturè properans quod petit accipiet; Non etenim mollem virtus cupit alma quietem, Quæ niſi ſollicitos aſſerit eſſe ſuos; Quod ſatis eſt recubes, procul abſit blanda voluptas, Et requies mollis cæca miniſtra mali; Credula ne penetret caueas tua corda cupido Illecebris captans cuncta adamata ſuis; Eſt ſcelerum ſatrix virtuti inimica libido Permulcens animos inſatiabiliter; Ignara heu curis veſana licentia amoris In furias miſeros præcipitanter agit; Delicias carnis, mentis remoras, fuge cautus, Nam probitas mentis vincere cuncta poteſt; Ne reputes curas Bacchum depellere inanes, Cum inſipidũm nimio proluit ora mero; Nanque libidinibus eum iam pręcordia tetris Immoderatus vt eſt peruia fecit amor, Callida quemq́ue venus rapuit latices que lyêëi, Deplorandus hic eſt vtpote mentis inops: Felices ſolos puto terque quaterque beatos, Quos nihil aut Bacchus nec Venus ipſa mouet; At quis tam fortis, ſapiens, conſtans fuit vnquàm, Aut quis tam demens qui hoc fore poſſe putet? Liber vt a ſtimulis maneat Veneris quoque Bacchi? Ah naturali nemo furore caret; Felix cui validas rerum natura creatrix Suppeditat vires,& bene velle Deus; um natura potens concurrit& æqua voluntas
Fcœcundus labor eſt, fitqque opus omne bonum.
Eſt igitur


