Druckschrift 
Disputatio De Facvltate Medicamentorvm Pvrgantium : In qua doctrina Hippocratis & Galeni confirmatur, & contra Philosophos & Medicos clarissimos Iacobum Schegkium & Thomam Erastum defenditur / Proposita ab Adamo Lvchtenio, Phil. Et Med. D. Et Physiologiæ In Academia Ivlia professore publico ; Ad quam respondebit publicè M. Samvel Satlervs. Habebitur disputatio 16. die Aprilis hora septima in auditorio publico
Einzelbild herunterladen

pra igitur debitam menſuram calor iſte auctus facit, vt me- dicamentum quoſuis humores trahat, etiam quos peculiaris proprietas non reſpiciebat. b 43. Simile quidaccidit in morbis grauioribus ab initio, vbi natura humorum malitid affiicta, partem eius à ſe amoli- ri tentat, quia verò ei non dominatur, ſæpe accidit vt vinca- tur,& ſuccumbat,& iſto expulſionis conatu vtilia cum inu- tilibus extrudat. Quòd ſi iam natura à malignitate humo- ris intus nati cogi poteſt ad vtilium,& inutilium expulſionẽ, quidni idem faciat medicamenti malignitate diuexata ac vi- cta? Humorum igitur non familiarium expulſio, quæ pro- pinato medicamento accidit, ad naturam,& medicamenti abundantem calorem: tractio verò familiaris, ad medica- menti facultatem tractricem referenda eſt. 44. Demuͤm velim, inquit Eraſtus, intelligere, cur ſi medicamenta trahendo purgant propter operationem eo- rundem quidam exſoluantur? alia tormina& vertiginem Patiantur? Veriſimile enim eſt abducto ſuo humore naturæ amplius moleſtiam non facturum. b 45. Reſp. Id fieri ob qualiratem quandam malignam quã ĩpſi naturæ eiſq́; bonis aduerſarur, ac ob id mollioribus ac delicatioribus potius quàm robuſtis accidere. Tormina & vertigo fiunt ab humorum illuuie, quæ vi medicamenti circa ventriculum& inteſtina eſt congeſta. E enim tum par- tes torquentur, tùm vapores inde educti ſpiritibus tum cerebri tum cordis moleſti ſunt. Idq́; verum eſſe ctiam inde patet, quòd dicta ſymptomata non ſtatim ab aſſumpto me- dicamento accidant, ſed vbi iam trahendi munere probè functum humores circa partes commemoratas coëgit, ac a- ceruauit. b b

46. Poſtremò dicit Eraſtus, ſi fubſtantiarum ſimilitudo ſtatuatur cauſſa purgationis, haud facile dici poteſt, cur non omne