Druckschrift 
Disputatio De Facvltate Medicamentorvm Pvrgantium : In qua doctrina Hippocratis & Galeni confirmatur, & contra Philosophos & Medicos clarissimos Iacobum Schegkium & Thomam Erastum defenditur / Proposita ab Adamo Lvchtenio, Phil. Et Med. D. Et Physiologiæ In Academia Ivlia professore publico ; Ad quam respondebit publicè M. Samvel Satlervs. Habebitur disputatio 16. die Aprilis hora septima in auditorio publico
Einzelbild herunterladen

quam nutriri credere auſit. Si verõ etiam ſcire cupiat Era-

ſtus, quò fnc igitur tandem medicamentum purgans trahat, tum primùm illi reſpondebimus, ſi prius quo fine magnes ferrum trahat, explicauerit. Nam magnetem nutritionis gratià trahere, nec ipfemet auſus eſt adſerere. De modo i- gitur hic qui in omnibus idem eſt, non de fincquiſquis tan- dem ſtatuatur, queſtio eſt.

37. Præterea arguit, ſi alterutri vel humori vel medica- mento vis purgans deſcribenda ſit, humori portius attribu- enda fuerit, quàm medicamento: quamuis enim non viuat, videtur tamen vitæ magis eſſe particeps quàm pharmacum. 38. Reſp. Vis concludendi hic nulla eſt, quia falsâ vtitur hypotheſi. Nihil enim hinc ſequitur, niſi certum, demon- ſtratumq́; ſit, nihil trahere niſi vel vitam habeat, vel vitæ quodammodo ſit particeps. Quod omnibus modis infician- dum arbitramur,& manifeſtum faciunt exempla magnetis & ſuccini, quæ etiam vità non prædita trahunt tamen.

39. Adhæc contendunt, ſi trahendo pharmaca opera- rentur, tum ventri impoſita, vel non operarentur, vel ad ſeſe magnetis modo humorem pertraherent, quorum neutrum fieri conſpicitur. Itaq; alià quadam vi quam tractrice agunt. 40. Reſp. Verum eſt omnia trabentia ad ſeſe trahere, quantum in ipſis eſt, verum multa interuenire poſſunt, qui- bus hic trahendi conatus vel impediatur, vel etiam fruſtre- tur. Nam(vt de medicamento tantùm dicamus) ipſum qui- dem ventri impoſitum,& à calore noſtro in actum deductũ, beneficio eiuſdem caloris& ſpirituum virtutem quandam per totum corpus diffundir, quâ obuios, ſibiq́; familiares humores ad ſeſe trahit; ſed primùm ipſa humorum grauitas, deinde meatuum incommoditas non patitur eos rectè rectà ad pharmacum ire. Quocirca per commodiores vias, licet obliquas,& anfractuoſas, in ventriculum& inteſtina, proxi-

8 B z ma phar-