communia, ego hic tantum propria quædam persequar. Primùm igitur Aristoteles dicto loco ab eo institutũ esse scribit Iudicium fal- fl testimonij, siue. I duo wel dil, vt ipse vocat: Quod iudi- eium leges Decemuitales quoque capitale esse voluerunt. Sanxe- runt enim teste Sex. Cæcilio IC. apud Agellium lib. 20. c. i. vt qui falsum dixisse testimonium conuictus esset, de saxo Tarpeio deijce- retur:(quam& Incestus pœnam apud Rom. fuisse ex Lacito lib. 6. Annal. intelligimus) Quæ lex si non abijsset postea in desuetudinem, putat Cæcilius, pauciores extituros, qui falsum testimonium dicam: qudòd maleficij vleiseendi acerbitas benꝭ caute que viuendi sit disci- plina. Hodie autem non potest quis ita damnari, vt de saxo præci- pitetur. l. 2. si diutina. S. I. D. de pœnis.
Proxima est sanctio in Delatores& Calumniatores. Nam si quis alium falsò& per calumniam detulisse conuictus esset, eum hac pœ- na affici voluit, vt myrica coronatus per vrbis vicos ac plateas in- cedere cogeretur: deinde exilio multaretur, vt Resp. hac peste libe- rata tranquillitate frueretur: 1 pœnam multi, ignominiæ im- patientia sibi ipsis necem consciscentes, anticipauerunt.
Sequitur aliud caput: Ne cui liceret liberis ex priore matrimo- nio susceptis nouercam superinducere. Qui contra fecisset, ei ne- que ad honores in Rep. gerendos, nec ad consilium publicum vm- quam pateret aditus. Putauit enim Charondass fieri vix posse, vt qui malè in suos ipsorum liberos consuluissent, quod fer faciunt patres huiusmodi) ij patriæ Reiqͥue publicæ benè consulant: quod
& Æschines Demostheni contra Ctesiphontem grauissimè obijcit. Quamquam autem hæc pœna secundarum nuptiarum dur ior alicui videri queat: notum tamen est, etiam iure Rom. secundas nuptias pœnis quibusdam constringi, quas ex Cod.& Nouellis Iustiniani petere licet. Neque certè sine causa. Nam vt B. Ambrosius scribit in 6. Hexaëm: Mutato concubitu patres deprauantur, prælatis filijs posterioris copulæ, neglectis autem his, qui ex priore ꝓgeniti sunt. Et vt Epigrammatarius fecit: Mug Ye p del Op. Latè pa- tet hic locus, vt abundare quis in eo facilè oratione possit. Sed mihi contrahenda sunt vela. Tantùm audite, si vobis placet, Iambos A e qui de Græcis à Diodoro Siculo relatis sic fortasse latini fieri possunt:
Quisquis nouercam liberis induxerit, Suos nec inter sit celebris gloria
Ciues, nec ylla eius sit æstimatio:


