rr
12
quod Cic. ait 2. De Legibus: Eos non studij& delectationis, sed Reip. causa leges ciuitatibus suis scripsisse, quorum prius Platonem fecille vult innuere. Proximum est vt ad Nomothesiam 1 ac- cedamus: quæ quidem in plerisque partibus ade ò pia, proba& san- cka est, vt penè dubitem; an vel àMose ipso ea reprehendi possit. Veri Del, qui tantùm in Israele notus est, cognitionem semper ex- cipio. Nostis autem, optimi Auditores, Platonem& eius æmulum Ciceronemà Legislatorè postulare, vt proœmio tatur: Quamquä Seneca. nihil- ibi videridicat frigidius, nihil· ineptius, quàm Legem cum Prologo, quòd proprium eius sit munus. iubere, non suadere, aut disputare. Vtta sententia sit melior, in præsentia non disputo. Horum quidem, de quibus agimus, vterque laculentum suæ No- mothesiæ proœmium præmisit: quo priusquam iplam recitarent legem, de laude eius dicerent,& ciuib. suis aliquid etiam persuade- rent; non vi ac minis rem gerere velle viderentur. Qua re hoc efficere studuerunt, vt qui parent, non solùm ob- temperarent obedirentque magistratibus, sed etiam vt eos colerent diligerentque, vt cum Cicerone loquar. Etsi autem prolixius re- feruntut ab auctoribus eorum proœmia: nos tamen illa in breuem summam contrahamus,& quia in plerisque conueniunt, vtrumq; coniungamus. Principio igitur& ante omnia ciuibus suis hoe per- suasum esse voluerunt, Quod sit DE Vs aliquis supra nos, qui quæ nos: gerimus- audiat& videat& arbitretur, vt Plauti verbis vtar: Eosdemque ciues oculis& animè contemplari iusserunt hoc aspe- ctabile cœlum atque hoc Vniuersum, eiusque ornatum pulcerri- mum& ordinem constantissimum&. concentum suauissimum se- cum perpendere, quæ neque hominum sint opera,& multò minus fortune& casus. Eundemque DE v sanctè& castꝭ ipsis ceolendum esse, vt omniumʒ quæ in vita sunt bona& honesta, auctorem atque approbatorem; malorum verò osorem ac vindicem. Colendum autem esse ritibus patrijs. Omnium item consiliorum& actionum ab eo capiendumeffe primordium Animum quemque suum ab amnui malitia,; improbitate& turpitudine castum, integrum, inta- minatumque conseruare dẽbere: quòd diuinum numen non tam sumptuosis& magnificis improborumehecatombis& sacrificijs, quàm bonorum virorum iustis&. honestis factis ac moribus dele- ctetur. Non tam igitur pœnarum ciuilium metu; quàm propter concordiam& amicitiam cum DEO A malis facinoribus abstinen- dumelle. Nulli enim improbo DE VM esse amicum aut sese sociare. Probitatem verò& virtutem, morumq̃ue sanctimoniam esse maxi-
mum


