Druckschrift 
Francisci Dvareni I. C. Celeberrimi Omnia Qvae Qvidem Hactenus Edita Fvervnt Opera, ...
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen

4

8 FPranc. Duareni luriſconſ.

contra o jordo vti poſsimus. lus ciuile captari non oportere. l.pen. infrà ad exhib. Legem in ſententiis, non in verbis conſiſtere. l. nominis verbum. infra de verbo. ſignific. Scire leges non hoc eſſe, verba carum tenere: ſed vim, ac poteſtatem. Iſcire. hic. Non licere ſaluis verbis legis ſententiam eius circumuenire.l.- tra.& ſeq. hic. l.non dubium. C. eod. Benignius acci- piendas leges, quò voluntas eartim conſeruetur.l. be- nignius. hic. Aequitatem: iuſtiti amque ſtricto iure po tiorem eſſe.l. placuit. O. de iudi. Quæ ſalubriter pro hominum vtilitate introducuntur, duriore interpre- tatione contra ipſorum cõmodum producenda non eſſe ad ſeueritatem. l.nulla. hic.. quod fauoræ. C. eod. Exemplum vulgare hoc eſt, ſi lege cautum ſit ſimpli- citer, vt qui muros tranſcenderit, capite puniatur:& contigerit aliquem propulſandorum hoſtium cauſa muros aſcendere. Sed infinita alia paſsim legentibus occurrunt. l. quamuis. infrà de in ius vocan.& ſimi. Ad hunc locum pertinere videtur quibuſdam ſtatus, qui finitiuus dicitur: vt ſi accuſetur aliquis ſacrilegij, ui non rem ſacrã, ſed in æde ſacra depoſitam fura- tus eſt.l. Diui. infrà ad leg. Iuliã pecul. Queritur enim, an ſacrilegus iudicandus ſit ſecundum propriam ver borum ſignificationem& an de eo ſenſerit legiſla- tor. Quare hic dici poteſt controuerſia u α Jiæ voiε eſſe. Ais videtur, hos ſtatus diſtinguendos eſſe: pro- pterea quòd in ſtatu finitiuo vterque ſcriptum tue- tur: cum in hoc ſtatu ſentẽtia verbis opponatur: quod ſatis probabile eſt. Sed hæc diſputatio non magni eſt vſus:& alioqui certum eſt, inter hos ſtatus magnam eſſe affinitatem. De ratiocinatione. CA P. I A. Narigeinane eſt, inquit Cicero, cùm ex eo, quod YXyſpiam eſt, ad id quod nuſquam ſcriptum eſt, eruenitur ratiocinandomos vulgò legis extẽtionem dicimus. Alij collectionem vocant quoniam ex ſcri- to colligitur ratiocinando id, quod ſcriptum non eſt. Hac de re ſingulare eſt exemplum& facinus inſi- gne apud Corn. Tacitum in vita Tyberij:lex lata erat ne virgo laqueo ſtrangularetur. Tiberius iuſsit virgi- nem, quam volebat ſtrangulari prius vitiari, deinde ſtrangulari. Proinde qui defendit hic ſententiam, non contra ſcriptum dicit, ſed ſuper ſcriptum, vt Fabius ait. Ex quo apparet, quid inter hunc locum,& ſupe- riorem interſit. Eſtque hoc genus ratiocinationis, ſiue collectionis maximè neceſſarium in iuris interpreta- tione. Nam, vt Iulianus ait, non poſſunt ita leges ſcri- bi,vt omnes caſus, qui quandoque inciderint, com- prehendantur: ſed ſufficn, ea quæ plerunque accidũt, contineri:& cùm in aliqua cauſa ſententia earum manifeſta eſt, is qui iuriſdictioni præeſt, ad ſimilia procedere, atque ita ius dicere debet. l. neque leges.& ſeq. hic. Huc etiam pertinet quod Vlpianus ait, Quo- ties, inquit, lege aliquid vnum vel alterum introdu- tum eſt, bona occaſio eſt, cetera, quæ tendũt ad ean- dem vtiliratem, vel interpretatione, vel certè iuriſdi- Gtione ſuppleril3. hic. Et Papinianus, Quod legibus om ffum eſt, non omittetur religione iudicantium. l. quæſitum. infrà de teſtib. Sed hunc locum diffuſiſsi- Prerhey⸗ tractat Ariſtot. lib.. Ethic.& lib. i. Khet. cap. 35. cu- 2 Sa ius diſputatio hic inſerta magnopere rem omnem illuſtrabit. In hoc igitur maxime verſatur Iuriſcon-

ſulti mune- re ſeni ẽtua. ſulti munus, qui artem boni& æqui profitetur, vt

tam verba legis fectetur, quàm mentem eius, ac ſen-

tentiam. d.l ſcire. hic.& legem omnem ſcriptam ad muineiay illam,& communem legem, que ſcripto non eſt comprehenſa, reuocet interpretando. Id enim iu- dicandum eſt ex lege eſſe, quod etſi nec ſcriptum, nec fortè cogitatum eſt à legiſlatore: veriſimile tamẽ eſt eum, ſi conſuleretur, dicturum eſſe. Inſtit. de legit. pat.tut. Quemadmodum autem id fiat, facile non eſt in vniuerfum definire: ſed exempla varia, quæ legen- tibus paſsim obuia ſunt in Pandectis, vice præceptio- num homini non hebeti eſſe poſſunt: qualia occur- runt in his locis. l.cum lex. hic. l.z.§. quid ſi curatores. infra ad Tertul.l. ſi quis id quod. infrà de iuriſd. omn. iudic. l. oratio. infrà de ſponſ.l. ex ſententia. inf. de teſt. tute.§.j. Inſtit. de legit. pat. tut. Et huc pertinent etiam ea, quæ in fraudem legis admittuntur:l. contra legem. hic. non dubium. C. eo.vt. ſi quis non pecuniam cre- diderit filiofamiliàs, ſed rem aliam fraudandi ſena- tuſconſulti gratia. de quo vide in l. ſed Iulianus. S. mu tui. infrà ad Macedo. Illud animaduertendum eſt ge- nus hoc ratiocinationis ſiue collectionis non recipi in eo, quod contra rationem iuris propter aliquam vtilitatem conſtitutum eſt: quod ius ſingulare dicitur. L. quod verò. l.in iis. l.ius ſingulare. l. quod non ratione. hic. l.. infrà rer. amot. l.z ſolut. matri. De antinomia, ſiue contrarits legibus. CAP. T. Nrinomia hic dupliciter accipitur. Imprimis dicitur conflictus duorum, aut plurium ſcri- ptorum, vel vnius ſcripti in plura diuiſi, quæ ſcripta non natura pugnant, ſed circunſtantia. Sic enim in- terpretamur Hermogenis verba lib. I. æεε⁴ονυν: dvrird- uia σα ϑνονσννν ε 7Xeidvdy Pnad, 7 αᷣενς us Odσ aaerioni mepsaν§μἀeνHuc pertinet, quod Fab-ait, legem legi contrariam non eſſe ipſo iure, ſed caſu collidi,& euentu. Exempla hæc ſunt vulgò prodita: Abdicatus bonorum paternorum expers eſto. Hæc eſt prior lex: altera autẽ ſubſequitur. Qui remanſerit in naue periclitãte, eius nauis dominus eſto. Duplex hic eſt antinomiæ genus, vnum sπαειν conflictio ſcilicet duorũ caſuum, qui pugnant natura, ſed euen tu colliduntur. Nam idem& abdicatus fuiſſe propo- natur,& in naue patris manſiſſe. Quæritur, an na- uem ſibi vindicare poſsit? Ac certum eſt, has leges ſua natura contrarias non eſſe, ſed in hac hypotheſi colli- duntur,& confligunt, vt neceſſe ſit vnam alteri cede- re. Aliud exemplum: Tyrannicidæ imago in gym- naſio ponatur. Mulieris imago in gymnaſio nc po- natur. Mulier tyrannum occidit. Aliud: Tyranni- cida quicquid volet, optato. Tyranni filios magi- ſtratus necato. Tyrannus ab vxore ſua interfectus eſt. Ea liberos ſuos petit. Aliud: Pacta ſeruanda ſunt. l. x. infrà de pact. Pactum contra legem irritum eſt. l.non dubium. C. de legib. Quidam pactus eſt contra legẽ. Sexcenta alia exempla obſeruari poſſunt in lectione Pandectarum. Nullum enim ius tam accuratè ac cir- 1 ² ommi fe⸗ cunſpectè conſtitui poteſt, vt non crebrò incurrat in 2e due an- ſingulas hypotheſes talis antinomia. Ac ne ius qui- hoaud de- dem naturæ, ac gentium hoc antinomiæ genere ca-(eatee ret. Vnde videmus ſeruitutem introductam eſſe con- tra legem vnam naturæ, quæ vetat imbecilliores à ro- buſtioribus& valentioribus opprimi. Verùm ca legi alteri conſentancalſeſt, quæ iubet nos ſocietatis hu- manæ conſeruationi ſtudere. Cùm enim ea eſſet na- turæ humanæ corruptio: ea hominum vitia,vt ambas leges omnnino ſeruare inter homines non liceret: in- ferior