804 COMMENTARIORVM
& Eliam non eſſe tranſlatos in illum Paradiſum terreſtrem inibique A verſari, eſſe contra diuinam Scripturam,& à recta fidei regula exor- bitare. Itane contra Scripturam? Ergo Rupertum, Theodoretum, Chryſoſtomum, Auguſtinum,& Gregorium, qui vel il negarunt, vel incompertũ eſſe dixerunt, vel ſalua fide, aut negari aut affirmari polle tradiderunt, contra Scripturam,& contra fidei regulam, cenſore Six- to, ſenſiſſe& ſcripſiſſe exiſtimabimus? Sed contra quam obſecro, Scripturam eſt, Henoch non eſſe in illo Paradiſo? Contra illam, ait. EcLcleſiaſtici 44. Henoch placuit Deo,& tranglaius eſt in Paradiiſum: at cam Scripturam nihil Sixto poſſe ſuffragari, ſatis ſuperque oſten- ſum eſt. Quod ſi hoc eſt contra Scripturam, ergo eſt contra Fidem. At B. Augaſtinus docer lib. z. contra Cœleſtium& Pelagium cap. 3. 3 opinari Henoch& Eliam non eſſe in illo Paradiſo, non ſolum non B 1 eſſe contra fidem, ſed nec pertinere ad fidẽ. Vtri igitur credemus po- b tius, Auguſtino neganti pertinere ad fidem, an Sixto aſſeueranti eſſe contra Scripturam,& à fidei regula exorbitare vides lector, quo ſeſe per imprudentiam Sixtus proiecerit, clariſſimos Eccleſiæ PDatres tam præcipiti iudicio, atrocique ſenſura inſcienter condemnando? Solutio pohte- Ap alteram obiectionem ductam ex multitudine Doctorum, qui rioris obie- contra nos ſentiunt, ad hunc modum reſpondemus. Conſenſum Do- Ctionis. ctorum(vt prudenter monet Vincentius Lyrinenſis, idque profecto An liceat ab verum eſt) non in quibuſlibet quæſtionibus, ſed in his, quæ ad Ca- b Luehe e tholicæ fidei regulam pertinent, diligenter obſeruare, ac religiosè ſe- rum ſententia qui oportet. At quæſtio hæc, vtrum Paradiſus nunc exiſtat, nequaquã C diſcedere. pertinet ad fidem, minus etiam profectò quam illa, vtrum Henoch ſit in illo Paradiſo terreſtri, quam tamen Auguſtinus docet ſalua fide in vtramque partem diſputari poſſe, vel diffinitiuam ſententiam ſuſ- pendendo, vel aliter quàm reuera eſt, humana& in firma ſuſpicione coniiciendo. Neque verdòd nouum& inuſitatum eſt apud Doctores, in iis quæ ad fidem non ſpectant, à veteri& communi ſententia diſ- cedere; ſi ex, aduerſo opinio aliqua exiſtat valde probabilis, hoc eſt magnis vel Sacrarum litterarum vel humanarum rationum munita præſidiis. Poſſem multa eius rei proferre exem pla; ſed ero, ne longior ſim vbi minime opus eſt, vno duntaxat contentus exemplo. Aquas Gentſ.l. quæ ſuper cœlos eſſe dicuntur in Sacris litteris reuera locatas eſſe D d Wan, 148. ſuper orbes cœleſtes, edſque vel naturæ elemenrari, vel ſubſtantia ccloſti conſtare, vetus& communis tam priorum quàm poſterio- rum Doctorum ſententia eſt. Contraria tamen opinio, aquas illas cœ- leſtes non alias eſſe intelligen das, quàm quæ in media regione aëris generatæ ad refrigerandam fœcundandâmque terram naturali po- tentia, modo,& ordine delabuntur, non ſolum nõ eſt habita vnquam 3. Thomas. Vel temeraria, vel improbabilis, ſed eam B. Thomas in prima parte in- in prima par- ter maximè probabiles, de illis aquis ſententias commemorat:& S. te 68.,r.z. Auguſtinus lib. 2. de Geneſi ad litteram capite quarto eam opinio- nem magna laude digniſſimam iudicat, quippe quæ nec contra fidem
ſit
————28—


