Teil eines Werkes 
Tomus Quartus (1600) A capite vigesimo quinto, vsque ad quinquage-||simum; finem Libri.|| Hic porrò quartus Tomus, præter copiosam verborum, & sententiarum|| Moysis expositionem, continet centum & vndecim|| principales Disputationes
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen

Ad Rom. H.

B Auguſt. tom. 4.

Orige nis G Priſcilliani error.

B. Hieron)m.

25 COMMENTARIORVM

nondum aliqnid boni egiſſent aut mali: Ut ſecudum electionem propoſitum Dei maneret. Id eſt, vt propoſitum quo Deus decreuerat honorare lacob præ Eſau, firmum,& immobile eſſet, non quidem propter opera eius ſéd ſe- unaum electionem. Id eſt, ſpontaneam eius voluntatem. Ex vocante, id eſt gratia vocantis, de qua vocatione ſuprà dixerat: Quos pradeſtinauit, hos&

vocauii. Palaàm igitur eſt, Paulum penitus excludere opera qualiacum-

que illa ſint,& ſolam Dei gratuitam voluntatem, ac gratiam, agnoſcere cauſam electionis, ac prædeſtinationis. Quòd autem non ex futuris bonis operibus à Deo præuiſis electus fuerit lacob, aut etiam Sancti eligantur, & prædeſtinentur, clariſſimè docet Paulus ad Epheſ. I. dicens: Elegit nos ante mundi conſtitutionem, vt eſſemus ſancti,& immaculati in conſpectu tius in caritate, qui pradeſtinauit nos in adoptionem filiorum per I eſum Chriſtum, ſecundum propoſitum voluntatis ſuæ. In quo etiam nos ſorte vocaln ſumus, præ- doſtinati ſecundum propoſitum eins, qui operatur omnia ſecundum propoſitum voluntatis ſiu, vt ſimus in laudem gloriæ eius. Ex his verbis liquidò perſpi- citur, prædeſtinatos eſſe homines à Deo, non quia futuri erant Sancti, ſed vt eſſent Sancti,& cauſam electionis, ac prædeſtinationis Sanctorum, Paulum non aliam agnoſcere, aut prædicare niſi propoſitum, conſilium, beneplacitum,& gratuitam Dei voluntatem. Conſulat Lector Augu- ſtinum in Libro ad Simplicianum, quæſtione ſecunda ſuper hac re co- piosè diſſerentem.

Alter verò error ſupradictis Pauli verbis reiectus, fuit Origenis,&

Priſcilliani: qui dixerunt animas hominum ſimul cum Angelis creatas;

eſſe multo ante corpora; ac pro meritis eorum quæ tunc egerunt, priuſ- quam includerentur in corpora, diuerſitatem vitæ& conditionis ſortitas eſſe in corporibus. In libro ſecundo, Peri Archòn ait Origenes, Eſau ani- mam in deteriori vita, ob antiqua peccata fuiſſe damnatam; Et in libro tertio, ob eandem cauſam dixit factum vt Deus Iacob diligeret,& odio haberet Eſau, refert hæc Hieronymus in epiſtolam quinquageſimam nouam, ad Auitum. Sed hoc apertè repellit quod hic dixit Paulus: Cum nondum boni vel mali aliquid egiſſent. Facit etiam contra id, quod Deus dixit Iob capite trigeſimo octauo. Vbi eras cum me laudarent aſtra ma- tutina& iubilarent omnes filiſ Dei? potuiſſet enim ille, ſecundùm hanc Origenis opinionem(ſi quidem vera eſſet) reſpondere: Eram iple tunc inter ipſos Dei filios& Angelos iubilantes. Cererùm fuiſſe Origenem propter hanc opinionem vehementer exagitatum, ve- xatumque à Doctoribus Catholicis ſui temporis, coniecturam equi- dem facio minimè leuem& vanam ex his quæ ſcripſit ipſe in homilia 12. in Geneſim: vbi tractans hunc locum Geneſis de Iacob& Eſau,& ponens quæſtionem cur illi cum ad huc in vtero eſſent, Iacob prælatus fuerit Eſau;non auſus eſt ſecundùm hanc ſuam opinionem, eius rei cau- ſam reddere, ſed refugit diſputationem; nimirum veritus ac pertimeſ- cens grauiſſimam offenſionem& reprehenſionem doctorum Eccleſiæ, qui eo tempore aduerſus hanc opinionem acerrimè pugnauerant. Ver- ba Origenis ex eo loco, huiuſmodi ſunt: Cum Iacob& Eſau nondum nati

ieſttſ ſt Plau&m zic udtem ram(odete Türigi neigeette

I enblbüü Kllcum le delm ace Nn gi- dagiitetlo abedtur aded 8 mibihtsl dem& zuxket KPhar 9 du agol depn.) e ber

El

pem Honu Li exilü Nim