z13 IAcC. CARPENTARNRII odioſam iudicet?(ui quicumque temporibus coacli aliquid indulgent, morbo tantum ſe indulgere profitentur, vt hoc modo durare poſtint,& /* ſud que melioribus ſeruare. Et tamen cum hoc animo eſſem ſempérque fuiſſem, non modo in ipſis ciuilibus diſcordiis neminem vnquam oppugnaui, ſed dedi operam vt omnes ſeruarentur conſtantibuſque hu- manitatis ofhcits ad nos reuocarentur. Quod non modo pleri que ſenſerunt cum quibus mihi antea familiaritas ali- qua interceſſerat, ſed alij quoque nonnulli: in quibus tute ſcis me priuatas iniurias facile potuiſſe vleiſci, ſi ea licen- tia abuti voluiſſem, quam mihi tum ſumma temporum perturbatio indulgebat. Atriſta pace compoſita)) quæ vti- nam ad Dei Optimi Maximi gloriam ciuiümque tranquil- litatem referatur) quid à me vſquam dittum eſt, aut fa- ctum in quo non ſemper idem animus apparuerit? Dolui quidem certè in illa Regem noſtrum, non tantum potuiſſe quantum ſemper voluerat: ſed quia per eandem nobis ad- huc licebat more maiorum viuere Deumque colere, lugen- dum quidem exiſtimaui, quod rerum noſtrarum conduio melior eſſe non poſſet, ſed ea tabula quietè pacatéque fru- endum, quæ ex maximo& grauiſeimo naufragio vide- batur eſſe relicta. Quos Rex in Vrbem recipi voluit, eos ego nulla re impediui. Quos editto ſuo in Academia,& in noſtro medicorum ordine, docendi publico munere pro- hibuit, de iis ſæpe rogatus, eam ſententiam ſemper dixi,quæ cum Regis voluntate conſentiret. Imo ab Lniuerſa Aca- demia noſtrõque ordine nominatus cum aliquot viris opti- mus, ad Regem ſalutandum, à quo eadem Academia impe-
Druckschrift
Platonis Cvm Aristotele In Vniversa Philosophia, Comparatio : Quæ hoc Commentario , in Alcinoi Institutionem ad eiusdem Platonis doctrinam,explicatur. / Avthore Iac. Carpentario, Claromontano Bellouaco ; Ad Illvstrissimvm Galliæ Cardinalem & Principem, Carolum Lotharingum.
Seite
815
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten


