Druckschrift 
Platonis Cvm Aristotele In Vniversa Philosophia, Comparatio : Quæ hoc Commentario , in Alcinoi Institutionem ad eiusdem Platonis doctrinam,explicatur. / Avthore Iac. Carpentario, Claromontano Bellouaco ; Ad Illvstrissimvm Galliæ Cardinalem & Principem, Carolum Lotharingum.
Entstehung
Seite
17
Einzelbild herunterladen

4 ALCINOI INSTITVTIO AD

inquit, non tantum logicã illam Plato eſſe vult quæ primas& minutiſſimas ra- V tiocinationum regulas docet: ſed profundum expeditæ mentis artificium, ad ipſam veram meramque rei cuiùſque ſubſtantiam, phy ſicis primo⸗ deinde me-

taphyſicis comprehendendam. Vt& ratio de quolibet reddi poſſit& denique

ſupra ſenſum corporumque naturamm, entis lamen percipiatur, atque incor.

poreæ rerum ſpecies, quas ideas vocamus, intelligantur. Ex quibus ipſum v

num ſpecierum omnium fons, mentium& animorum origo ac lumen, princi-

1 ium& finis omnium(quod ipſum bonum Plato vocat) inſpiciatur. Huic ſimi- lis eſt plotini ſententia cap. 4. lib. de triplici aſcenſu ad mundum zurellißidl lem. Quænam eſt, inquit, Dialectica quam oporteat etiam prioribus adhibere: Eſt vtique habitus qui ratione de vnoquòque poteſt dicere, quid ſit vnumquod- que& quo ab aliis differat, quòve conueniat. Præterea quomodo, vel vbi fir V quodliber,& ſi eſt, quid eſt: atque entia quot ſint,& non entia rurſus, ſed ab entibus alia. Eadem hæc& de ipſo bono diſputat,& de non bono,& de iis quæcunque ſub bono& quæ ſub boni contrario. Itemque quid ſempiternum, quidve non ſemper. De omnibus, inquam, non opinione, ſed ſcientia tractans, ab errore qui circa ſenſibi le accidit, vacans, intelligibili prorſus adheret, cir- 1 caque ipſum diligenter agit, falſo poſthabito, animam nutriens in ipſo verita- tis campo. Qua ſignificatione& loquendi conſuetudine Platonica, dialecti- b nomine poſtea vtetur Alcinous cap. 6. vbi hanc diſciplinis omnibus ſupe- . riorem facit& circa diuina conſtantiaque verſari ait. Hic vero cam ſigniſica- i intelligamus- de diſſerendo præcepta tradit: quibus ad cxteras artes viam parat: quæque a Metaphyſica, vel à prima ſapientia tanto diſtat, quan- to communis artium miniſtra, ab ea quæ domina eſt& architectonica. Quæ duo in hoc nomine confundens Theſſalus methodicus lib. 9. ſuarum Animad- uerſionum, ridicula apodixi, dialecticæ miniſtræ& inſtrumenta tantum ſup-

peditantis aNomnium rerum tractationem, id tribuit quod pro prium eſt pri-

ſapientiæ: quæ certè non illa diſſerendi inſtrumenta debet explicare, ſed his

3 accuratè vti ad omnium quæ ſunt, hoc ipſo quod ſunt, perfectam cognitio-

nem. Illius verò apodixin, ſcilicet, audiamus. Doctrina, inquit, quæ ſuis decre- tis cauſas, accidentia, oppoſitiones, comparationes, diuiſiones, definitiones, fyllogiſtica principia ad ens, quatenus ens eſt, communiter& vniuerſaliter tractandum& explicandum, tractat& explicat, eſt omnium doctrinarum do- mina. At logica communem illam& vniuerſalem doctrinam documentis& inuentionis Topicæ,& diſpoſitionis Analyticæ inſtruit. Logica eſt igitur am- nium artium domina. Hic, vt arbitror, quia in eiuſmodi logico artificio omni- bus veterihus& recentioribus philoſophis maior vult videri, iſta fallaci con- cluſione perſuadere conatur, ſe in artibus omnibus ſummum princi patum

eſſe adeptum. Theſſalico faſtu dignum profecto aucupium. Quamquam e- tiam apud Platonicos, ſi quis præceptis ad dialecticam ceterarum artium mini- ſtram pertinentibus in omni rerum genere promptè vtatur, illorümque obſeruationibus deducere poſſit animũ per vmbras non ſimulachrorum, vrait Plato 7. de Kepub. ſed eorum porius quæ vere ſunt, atque hunc tandem eri-

gat in contem plationem eius quod in ordine rerum eſt optimum, is iam eua-

det in alterum, quem primum philoſophum diximus appellari. Plato in Cra: tylo, cum nomina rebus recte imponere eius eſſe dixit, qui apte poteſt inter- rogare& reſpondere, hanc curam ait ad dialecticum pertinere. Et in Phedro, poſtquam expoſuit duas artes, vnam componendi, alteram diuidendi, Huiuſ- modi ego diuiſiones collectioneſque, inquit Socrates ‚amo: quo intelligendi 2Am Eka 1 Plo⸗

ü

g'oqukeiim compe cele polle aäies coscqui ifacete o autem zucteusDi andem[peciem 1 ſebicr offciume ſedtici appelatione lophohuülgleint diſe endumh An⸗ Di'ticb contra Hulln quæftionc D fruci'eʒtcete, conal illerrꝛdi atilcum adedefmendod 34 Duakcicam,de lüntemur ckkeil rjereufer maunal gcio dissattes,t no munlchteam alteram ruun ſetntis æſtima fem anteem ad iaue commmnibus deſter wpulien bunc arufo am fultatem eim familine, coacedum: lum empeta JerdvGecem lle

I ſde de denwend runt locogduosivn ankin quus illi- urlone contra Sche gueoquod idem ſc cun pem libto de lnn Krnumquodce nane üdiet libicin lng ſin corgequ du am&hoc iſ⸗ in cfir ur kiꝛe,

Led adllog duoslocon

di Tipdsden, vde ſat

inceaiberchllogi, is Angftice pioten wikmerſtim eelgra: ratiocinati- laattet Naterin rer, a lhöqge anohis nun n dior 1 deMeatontgf m