Druckschrift 
Platonis Cvm Aristotele In Vniversa Philosophia, Comparatio : Quæ hoc Commentario , in Alcinoi Institutionem ad eiusdem Platonis doctrinam,explicatur. / Avthore Iac. Carpentario, Claromontano Bellouaco ; Ad Illvstrissimvm Galliæ Cardinalem & Principem, Carolum Lotharingum.
Entstehung
Seite
16
Einzelbild herunterladen

LPla Li. 1 r T atione e, 4

LLAILOA Noratiom. e ſante itio, do 11 e ug bertin N liuaqul lem us Mwehas ledi vim. definiti 6uJ Anh

nque po Nna 4. tiocinat iem unſa nate con oatur: nus niq in giiſmau 1 genda. ſi tamenul

1 1

3 gionem N rtun, jan

cturam 8 llia un quibus ex Niæyinus tertia ci iut. Inun iles prim due b'g eola giæt aritur 1

erumque m niumſe vniuerſit in menus rie. Math Tiain

17 jetriam re u ihu

loſo phie A v loco aicem a, Ghhld.

1

pocTrRINAM PLAT. 16 illa Plato ſentiat imprimiſque de&e quod(riteriti, ſue in-

dicatorium.

Iacobi(axpentarij Commentarius in igem cap. 3.

1 Antiquiſſima eſt philoſophiæ diſtributio in partes tres, quæ eadem apud Ci- ceronem Academica 1.& lib. I. de Qratore: ſed ſuis partibus paulo contractior in naturæ obſcuritatem, in diſlerendi fubtilitatem, in viram atquc mores. Hic verò quanquam eodem partium numero abſoluta, in his tamen longsè eſt generalior. Nam ad cognitionem veritatis, quæ primæ parti propofſita, non modo ea hoc loco refe runtur quæ in explicãda naturæ obſcuritate ſunt poſita(qualia ſunt quæ ad phyſiologiam pertinent) ſed metaphiſica& omnes artes quæ mathematicæ⸗ appellantur. Vt cum formarũ tria genera ſint, ſicut Ariſt. tradit cap. 2. lib. 2. phy- ſic.vnum earum quæ cum materia neceſſario ſunt cõiunctæ, alterum earum quæ omnino ab illa ſeparatæ, tertium mediarum quæ re ipſa cum materia coniun-

ctæ, ab illa ratione& cogitatione abſtrahuntur, in harum omnium contempla-

tione philoſophus verſetur,& à phyficis ad metaphyſicas aſpiret per medias ma- thematicas:in quarũ abſtractionibus idcirco Plato ſuos volebat exerceri. In ter- tia verò parte quæ logicas artes continet, non eſt nuda ſermonis conſideratio, quã in huius loci interpretatione Marſilius Bicinus& Logodædalus noſter ſunt fequuti: ſed eius cum interiore ratione certa cõiunctio. Vt ca complectamur modo Dialecticam diſciplinam, id eſt vt Cicero ait Academica 1. artem oratio- nis ratione concluſæ: ſed& huic ex altera parte reſpondentem O ratoriam, quæ explicatio eſt orationis perpetuæ, ad perſuadendum accommodatæ. Sic enim poſtea Alcinous cap. 5. Dialecticis quædam adiungit quæ ad oratoris informa- tionẽ pertinent. Zeno Citieus à quo diſciplina Stoicorum eſt profecta, cum vni- uerſam philoſophiam cuidam animali ſimilem faceret, dicere ſolebat in ea lo- gicem oſſibus& neruis, carni ethicen, animo phyſicen reſpondere. In illa verd. diuiſione quæ fine ducta, omnium conſenſu probata eſt, quod exagitat Theſſa- lus lib. 6. Scholarum Metaphy ſic. non ſatis dignum eſt in quo refellendo labore- tur. Differentia artium cõtemplatiuarum& actiuarum, vel effectiuarum, inquit, leuicula eſt& inanis. Omnis ars præceptis conſtat, quorum eſt contemplatio& ſcientia: ſed pręterea eſt pdρν6.& vſus:vt etiã in tfeologia, hac ſophiſtica, ſed veriſſima. Quin Ariſtoreli partitionem hanc deridenti, contemplatio ipſa, Dei maxima videtur actio. At qui diſtinctionẽ candem Ariſtoteles ſequutus eſt in di- uiſione quæſtionum Dialecticarum lib. 1. Top.& ridiculum eſt in hac effectionẽ cum actione confundere: neſcire verò quo modo contemplatio nonnunquam a- ctio quædam eſſe dicatur,& ipſi actioni aliquando ex altera parte opponatur: quod in primis philoſophiæ elementis noſtri diſcere ſolent. 2 Marfllius Eicinus argumenro in Euthydemum, obſeruar Logicẽ apud Pla- tonem ſignificare ſolere, artem regulas nominum, orationum, argumentatio- numque diſponentem: Dialecticam verò ſagacitatem philoſophi regulis his vrentis, ad rationes rerum inueſtigandas, diuinarum præſertimà quibus rerum quoque ſequentium ſummæ rationes accipiuntur. Ideòque Dialecticam apud illum plerümque pro Theologia vſurpari. Idem lib. 4. Epiſtolarũ, Dialecticam,