1AC. CARDPENTANII
G eam nan hahet, nomadmodum flagitanda. Imo ea perſuaſione in pleriſque vti volui tritis in philoſophorum ſchola vocabulis: etiam ſi ca delicatæ noſtrorum Logodædalorum aures reſpuerent. Ne in illis immutanqdis affectata diligentia, rebus atque ſententiis ſuum pondus adimeret: Quod vtinam quidam mihi condonare potuiſſet. Equidem is qui nunquam antea Anobis læſus fuerat, niſi fortè in eo quod ala- criter Theſſalo reſtitimus ad cuius cauſam animum adiecerat, laborẽ noſtrum in hoc authore interpretando& illuſtrando æqui bonique conſuluiſſet, ac mihi tempus dediſſet ad ea recognoſcenda in quibus plerique ſciebãt me mihi non ſatisfacere. Et certè id facere is debuif- ſet qui ſuos fœtus ipſe non ſolet, niſi lambendo perficere, quique in his ſibi licere vult in dies mutare quidlibet. Aut ſi potius in hoc au- thore iuuare his voluiſſet, quæ putabat habere ſe noſtris meliora, de- bitam gratiam egiſſem& hoc beneficium ab illo acceptum, ſemper præ me tuliſſem: prædicaſſem etiam apud omnes, ad quos eius pars maxima erat reditura. Sed hoc profecto fuit permoleſtum& tamen vſque adhuc à nobis diſſimulatũ, quod cum in hoc interpretandi cõ- mẽtandique ſtudio verborum ſapientiam ſemper aliis conceſſiſſem, in rerum cognitionem ab ineunte ætate incubuiſſem, de hiſque a- liorumPhiloſophorum iudicia non modo nunquam reformidaſſem, ſed hæc ipſa vt eſſent libera, expetiuiſſem, quo multorum opinioni- bus examinãdis noſtra facultas in dies creſceret, poſterioréſque cogi- tationes prioribus eſſent meliores: contra nos hic exortus eſt qui cum in rebus quæ ab hoc authore tractãtur valde rudis ne hiſcere quidem audeat in quorundam verborum interpretatione à nobis diſſentiens id agit vt omnium philoſophorum noſtræ ætatis, princeps habeatur. Atque in hoc vt teneris ingeniis facilius imponat, editis ſcholiis in librum hunc, Platonis dialogos ex quibus iſta Alcinous deprom- pſit, ſingulos iudicat& hac arte in illius doctrina exercitatiſſimus vult videri. Quod tamen ſciunt permulti qui nos ante annos octo iſta explicantes audiuerunt, prius à nobis fuiſſe confectum, quam hic Al- cinoum attigiſſet,& ex noſtris prælectionibus per neſcio quos emiſ- ſarios, ad eundem eſſe delatum. Vt merito cum Poëta dicere poſſim, Eos ego compoſui verſus, tulit alter honores Sic vos, non vobis,& cætera. Notum enim carmen eſt.
Addit verò etiam, ſe ſi quando ſuis occupationibus relaxatus fuerit difficiliores huius authoris locos ex Platone& Ariſt. illuſtraturum & quid inter hos conueniat, quid non, dilucidè expoſiturum. Quod quidem tempus ſi aliquando futurum exiſtimaſſem, lubens profecto expectauiſſem: vt experirer quid verborum artificio, ad rerum ſentẽ- tiarumque examen afferre poſſet. Sed ego huic, qui tam ſæpe prouo-
„ 3 — A
contentioneo 2 4 ereywauntie. mmuawex or rnn. V ii ewum imeine tanäinluit diſcn 8 dscairolueri, Nrungifonale untisgueretirid lllocysororcinid qu 5 petliet! ui nodo nein. aff wandh um bnrecerſedqrt ſunt gauicimotum Gr eocalderasnono. den NGde. rminügücen mn faſenrite ant qucdi Adubitarione dente murtait, molta elln duDlatonis doc, a. dagſt de Deo, de me Ktinj iberrare. H. üiher cetiisrati gi enſellonealin n ntiin albls ch ſcialrtdn 3 adliepeti annn wnomniain n clindbct müanlapnict


