602
357 Admiratur uerba illa: Intellectus quo te- nuior, eo diuturnior, primũ tenue& craſſum ad cor pora, non ad mentes pertinent: deinde æterna incre- menti uitæ erunt capacia, aliquidq́; æterno maius e- rit:aliquid etiam æterno breuioris uitæ æternum? Si in talibus dubitaſſet, excuſatione dignus erat. Itaque ſubtilitatẽ illam, puritatem eſſe intelligat,& ſimpli⸗ citati propin quitatem: quam maiorem& minorem eſſe ſi negat? negat& illarum ordinem ad Dei com- parationem. Ego certè genus illud ſimplicitatis; puri- tatis& ſubtilitatis homini cognitum eſſe nego, qua- dam tamen ſimilitudine declaraui. Eſſe tamen cõſtat,
& declarari poteſt: quod omnia quanto perfectiora, tanto magis d corporea natura, d compoſitione, ã ma eria&craßitie quadam, quæ ſecũdum paronymiam
dicitur, non homonymiam recedunt. Ea ſynceritas Jpropinquitas primo enti diuturnitatem maiorem, id eſt, in æternitate conſiſtentiam firmiorem generat: uelut ſi pes in arena ueſtigium æternum imprime- ret, manifeſtum eſt etiam ueſtigij ſuperficiem adeſſe, eſſet tamen pes ueſtigio æternitatis magis particeps, &y ueſtigium ſuperficie, quod unum ex alio pende- ret. Itaque& æterna uarietatem in infinitate ſuſci- piunt, uelut& mortalia in tempore.
358 gens, quia ſubſtantia eſt, ideo quieſcit. dicit, cœlum noͤnne eſt ſubſtantia? pulchrè cœlum non uerè ſub- ſtantia eſt, quia ſi ab intellectu ſeparatur, non eſt: ſi cum illo eatenus eſt, quatenus illi coniunctum eſt, atq; ideo potentia quaſi eſt,& ob id in continuo motu ob æternitatem. Subſtantia ergo iuxta paronymiam di- cetur de intellectu principali& ccelo,& de cœlo&
iſtis inferioribus adhuc magis. Sed de primo princi- pio e& mentibus diuinis pluſquam ſecundum paronꝰ miam, imò nullo horum modorum. 359 Sectione 14 ſimili afficitur errore, quan- quam ibi indignus uenia: nam admonitus, uolens ta- men peccat. Primim non ſequitur, hæc ſunt eiuſdem generis, ergo minus perfectione differunt, quam quæ genere differunt. Plus enim differt homo à brucho qudm bruchus ab albedine perfectione, ſicut linea magna plus longitudine à parua differt, quàm parua A puncto. Deinde ſt animus noſter& ipſe intellectus rerum, non magis ſequitur ipſum eſſe accidens, quod
ſit rerum intellectus, quam Terum intellectũ eſſe ſub-
ſtantiam, quod ſit idem quod animus. 362 Hic eſt error communis multis, qui Archi- medis inuenta non uiderint. putat enim maximas res uno argumento poſſe declarari:at non ita eſt, ſed ſe- rie tota unius maximi libri quandoq; indigemus. Plu- res ſunt mentes non una tanti, ut quidem magis quàm Epicurus athei: non tamẽ poteſt oſtendi uno nec qua tuor argumètis, ſed conſtruere oportet integram de- clarationem ex multis uniuerſi ordinem oſtenden- do, uelut Archimedes ex conorum multiplici ratio- ne,& compoſitione ſphæræ ex infinitis conis, pro-
RCTIO I. LIBRORVM CARDANI
Simili ſtupore admiratur uerba illa intelli
portionem ſphæræ ad maximum conum, inde totiun extimæ ſuperficiei ad maximum circulum. Hæc uerò potißima cauſa eſt ignorantiæ rerum& fruſtrato- rum ſtudiorum, adeòmaxima ut pars hominum quæ metam ſe ſuperaſſe putat, ut noſtra ſæpia in dialecti- ca ne prima quidem rudimenta attigiſſe uidetur.
364. Scimus ſcabiem non eſſe titillationem, nec multo minus eſt dolor, ut ipſe ait: unde patet non bre- uitatis cauſa figura uti ut nos, ſed errare. dolor enim in ſcabie eſt ſymptoma:ſed titillatio uenerea eſt, qua- lis pruritus qui eſt in ſcabie. atque utrobiq; quæritur expulſio infeſti humoris abſq́; dolore, quòd in ſcabie non ſit dolor ut plurimum, etiamſi ſuperflui illud re- tineatur:at in fecibus& urina, cùm uiolenter reti-
nentur, dolor accidit. tripliciter igitur in tam
paucis uerbis peccat, dum alios per- peram reprehendit.
FINTS APOIL.OGIE D. HIERONYMI cARDANI.
PERORATIO.
Auſimus tandem hunc inſuauem laborem, u Ipleraque alia difficilia, publicæ utilitatis cau ſa.Poſtquam res ipſa exemplo non caruit, nec ſolum hominum, ſed etiam naturæ. Quic quid enim inſigne tulit, ac planè admirabile, tanquam ſuum met opus ir rideret, peſte aliqua fœdauit. Elephantem crabrones, delphinem aſili uexant. Non deſuit Homero Sagaris, Heſiodo Cercopes, Socrati Antiochus Lemnius maſti ges:qquamuis hi diuini propè uiri eſfent. At noſter hic calumniator cum aded lutulentus ac ſordidus fiuat, ut neſciam quando tam incultum ac barbarum librum legerim, exiſtimo nec mihi gloriam quæſiſſe, nec ſibi peperiſſe. Etenim inter reliqua miſta colluuies uide- tur pueroru, iuuenum, anuum, plebeiorã, nobilium, ſcholarium ſtudioſorum, pædagogorum, militum, ut nihil magis incõditum poßit reperiri. Nos enim à mo dicina nunquam diſcedimus, niſt ad mathematicas, quas d pueritia didici, diuertero uoluptatis cauſa. Cæ terum in naturalibus ea lege ſemper ſum diuagatus, ut d medicorum placitis, ne uel lato ungue diſcedam: nec quicquam tracto, pro quo quis iure obijcere poſ⸗ ſit: Qui ſcis? Itaque miſeret me illius, non ei iraſcor quòd tot uigilias, tätum temporis, cum maxime illius penuria laborabat,& qua ætate precioſißimum eſſe ſolet, fruſtra profuderit. Sed Nlud tamen in eo proba re non poſſum, quòd his temporibus difficilimis hu6 n½


