54 DE DEO ET VNIVERSO
tur. Necuerum eſt uaporem ſeruari tandiu ut ex Genuinisin Cancrum e Sol procedat, ſed humeſcit tantum interim aer: ſuccedenti tamen diei
prior aquas ſpargendo, dum Sol eſt in Cancro, opitulatur. Idcirco igi-
Atlantis maio- tur in Atlante maiore, quem montem uocanit Serraliona, nubesden-
lu Aechubi⸗ ſiſsima in cacumine conſpicitur, perpetuò fulgura aſsidua coruſcant,&
b tonitrua procul L. M. paſſuũ exaudiuntur: quoniam caloribi Solis ſem per uigens, ac montis humidum, nubem perpetuã generant. Igitur mõ- tem illum humidiſsimum eſſe neceſſe eſt: ad quod tamen iuuat maris ui cinitas, quippe quòd mons non iam ſimpliciter dici mereatur, ſed cum
— rogrediatur radicibus in mare, potius promontorium. b
Orbisſitu. Apparet autem ex his quæ noſtris diebus innotuerunt, non terram Oceano circundari, ſed Oceanum eſſe tanquam lacum quendam inter terras conſtitutum, altera parte habitabilis noſtra, alia Nortica, Braſilia Aàmeridie,& America à ſeptentrione. In ip ſo autem Oceano undiq; in⸗ ſulæ numero incredibili, ſed X X M. excedere conſtat. Itaqʒ mare lacus eſt terræ totius, non terra inſula maris. Ipſæ uerò inſulæ cum aquis ſca- teant, argumentum præbent quod nonin illis generatur, ſed percola- tur. Qu ĩenim fieri poſſet ut in Hibernia quindecimflumina haberet, ni ſiex mari purgatis aquis originem ducerente Nec ſolum inſulæ hæ, ſed etiam perexiguæ aquas dulces continent: uelut ea quæ tribus partibus ultra æquinoctium poſita eſt, pro cul ab omni terra, millibus paſſuum ſermè M. cum viij. millia paſſuum inlon gitudine, quatuor in latitudi p
ne, tota uirens, multis aquis dulcibus ſcatet. Oriri eas neceſſe eſt, quo- niam inſula montis ſit cacumen: mons autem mari circundatus aquas ſalſas percolando dulces reddat. Ibidem aues diuerſorum generũ, quæ ignaræ inſidiarum hominis, ſpontè capi ſe permittebant. Vnde igitur illarum origo? nam niec tranſuolare tam procul, necex putrida materia gigni potuerunt. Seduel olim habitata, translatis auibus: poſtmodum ob metum uel maris incrementum deſijt habitari uel tranſeuntibus na uibus dimiſſæ aues originem generi loco incolumi dederunt. Nam& nunc Hiſpani ſues in inſulis deſertis dimittunt, ut quandoq; etiam illis uſui ſint. Tria igitur ſunt elementa:denſiſsimum terra, mediocre aqua, rariſsimum aer: omniac; frigida. Sedaer quòd rarus ſit, minus frigidus eſſe uidetur: iuxta cœlum autem ob perpetuum motum rareſcit mirum in modum, ate is æther uocatur, aded ob raritatem parum frigidus, ut temperamento proximus ſit. Cœlũ uerò cum ſit æthere longè tenuius, temperatiſsimum eſt aut ſimpliciter, aut inter omnia corpora. Si qui- dem ſimpliciter, æternum erit, ut Ariſtoteles ſentit: ſi inter reliqua cor- pora ſolum, aliquando& ip ſum finem habebit, ut legi noſtræ placet,& nos de his in libris de arcanis æternitatis diximus. Sed& lucem& lu-⸗ men calida eſſe ſuperius docuimus. Subſtantiaigitur cœli tenuiſsima eſt:non autem tota ſimiliter, ſed& lux luce clarior, ita etiam ſubſtantia b b ſubſtantia


