Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
8
Einzelbild herunterladen

: 8 DE PRINCIPIIS RERVM ſantur, formam partim mutant. quitur. Repugnat igitur, duo corpora ſimul eſſe, non ob materiam quę potentia tantum in loco eſt,& locũ occupat,& decernit ſibi quãtitatem poteſtate quidem ſola, non actu, ſed ob formarum diuerſitatem. Con⸗ denſari igitur corpus poteſt quod ſimiles habet partes, non autem cor- pora ſe penetrare poſſunt. Porrò in condenſatione uidetur difflari ali- b quid tenuius, aut exprimi. Sed ſiita eſt, uidebitur quod rareſcit aut con denſat generari. Verum elementorum mutatio adeò facilis eſt in con⸗ iuncta et ſimilia, ut non omnino uera generatio uideatur. Nam ex aqua in lebete aer fit ob ignis calorem, ignis autem nihil generat. Non igitur eſt hæc generatio elementorum, ſed tranſmutatio quædam ad affinia. icemus autem de hocinferius. rres eſſ mmus Ergo in uniuerſum tres erunt motus naturales. Primus quidem ac naturales ãprin Nalidiſsimus à uacui fuga, ſed uerius Aforma elementi, cum maiorem ra eeo. ritatem non admittat, nec materiæ partes ſeparari unquã queant. Cum igitur in follibus apertio maior fit quàm paucus ille aër ferre poſsit, pri mum rarior redditus, cum materia prima ſeparationem non admittat, aer ille non ſuſtinens maiorem raritatem, aut aliquid ad ſe trahit, aut(ol les omnino diſfrumpit. Non igitur àuacuo motus ullus, ſed à formis ip- ſis maximèaeris, dum amplius diuelli nequit nec ſeparari, fieri conſue- uit. Eſſe autem hunc motum naturalem, oſtendit conſenſus in hoc uni

uerſi,& obedientia omnium corporum, quæ relictis proprijs motibus D

ut huic ſatis faciãt, aſcendunt ſpontè grauia, deſcenduntq́; leuia. Secun dus, ut dixi, è directo huic cõtrarius, ſpecie quidem ut primus, àuacuo fit. Hic ne corpora ſe mutuò penetrent factus uidetur, ſed uerius oppo- ſitam priori ob rationem, ne ſcilicet forma plusi uſto quàm debeat ma-

teriæ primæ conſequatur, ſicut in priore ne iuſto minus. Huncigitur eiſdem rationibus quibus priorem, naturalem eſſe demonſtrauimus à natura proficiſci, quamuis apud quoſdam obſcurius certè conſtat. Ne- que ſatis liquet ex his motibus qui ſit ualidior. Illud tamen clarum eſt, ambos motibus omnibus uiolentis, tum etiã elementorũ naturalibus potentiores multò eſſe, neq; ubi impulſus huius generis aut attractio- nis ratio habenda ſit, grauis aut leuis penèullam eſſe curã. Atq; ea ratio Belliee machi- ne, quam ſuo loco proſequemur, tanta ui tormenta bellica pilas illas fer ne vah⸗ reas emittunt, cum nullauis alia impellendo quicquam ſimile poſsit ef- ficere. Quðd niſi machinæ periculum fracturæ obſtaret, nihil prohibe ret ex Germanijs in Indiam, quoniam ex ordine eſt uniuerſi, impelli. Tertius autẽ motus grauiũ eſt ad inferna, leuium ad ſuperna: quem planè omnes naturalem eſſe fatentur, quo minus de eo laboro. Sed nec ſi cõcedatur nobis alios motus naturales dici debere, modò ſemper his ut dixi contingant rationibus, quicquã ad ea quæ declarare propoſue- ramus oberit. Erat& quartum genus naturalis motus, quo quædam ad alia mouentur:quod quia generale non eſt, ad locum ſuum transfe-

b retur,

At forma corporis, ſormã elementi ſe, GC

Ar