Druckschrift 
Hieronymi Cardani Mediolanensis Medici De Svbtilitate Libri XXI / Ab authore plus quàm mille locis illustrati, nonnullis etiam cum additionibus. Addita insuper Apologia aduersus calumniatorem, qua uis horum librorum aperitur
Entstehung
Seite
2
Einzelbild herunterladen

2 DE PRINCIPIIS RERVM

Quædam etiam cum deſierint, aut nuper ſint inuenta, nominibus aut e

carent, aut nomina rebus ipſis. Porrò nomina inuenire nouis rebus,&

ſeneſcente lingua, difficillimum eſt. Et ſi inuenero, ut calumniã ſub⸗ eam eorum qui nuper de his ſcripſerunt, iudiciũ adijcere cogor. In reli

quo ne Oedipus ipſe lectori ſatis faciat. Iraq; cùm rem admodum labo-

Subtilitas in

quibus ſit. Quc tractada ſint in his libris

rioſam aggreſsi ſimus, non tamen pro laboris magnitudine, operi ipſi

præmij uice utilitatis& gloriæ tantundem accedet. Erant& quædam

*.. 44 Præter hæc ab antiquis non rectè tractata. Sed in his non laboro, cum

nulla ſit authoritas aduerſus experimenta ſcribentibus. Ergo tot& tan

ta ſunt difficultatis argumenta in hac tractatione. Sed ut ad rem ipſam reuertar, quanq́; obſcura tenuia ſint plerunq;,& exilia ſubtilia, non ta- men omnia, neq; ſemper. Quæ enim uerborum uitio potius quàm arte ulla obſcura ſunt atq; implicata, uelut nodi fortuitò in ſeipſos redeun- tes, tum quæ ſenſu tenuia uidentur, haud tamen denſa, hæc ſubtilitatis

nomen non merentur. Talia ſunt gracilia hominũ crura, ab initio pra-

ua nutritione aliue caſu oblæſa. b

Conſtat ergo ſubtilitas in tribus, ſubſtantijs, accidentibus, ac repræ ſentationibus. Eorum enim quorum eſt ſcientia aliqua, quædam funt, quædam autem non, ſed ſolum eſſe uidentur. Quæuidentur, alia qui- dem nobis dormientibus, alia autem uigilantibus. Vigilantibus alia per interiores ſenſus, alia uerò per externos. Externi ſenſus, quorũ eſt ratio habenda, quatuor ſunt: tactus, uiſus, olfactus, auditus. Nam gu- ſtus quaſi contẽnendus eſſe uidetur. Horum ſingulis quadrifariam re- præſentatio contingit: uel quia non percipiunt quæ percipere debent, uelut cum caro acu citra dolorem perforatur: uel quia percipiũt quod

non eſt, ut ecſtaſi ac ſomnijs: uel aliter quàm ſint, ut magnitudines aut

Ordo libror.

colores: aut non ſimili ratione, ut in imagine. Videntur rurſus ſub hoc

genere plura eſſe, ſed non ſunt. Nam oratio, auditus: pictura, ſculptu-

ra, uiſus, ſpecies imaginantis uirtutis: ſcriptura autẽ uiſu& auditu con ſtare uidetur:utraq; autem, tam ſcriptura quàm oratio, auxilio interio-

ris ſenſus conſtant. Quæ autem ſunt, alia quidem ſubſtantiæ, alia acci- dentia. Subſtantiarum aliæ quidem corporeæ, aliæ corpore carent: at- que omnes immortales atq; incorruptibiles: carent enim cõtrario, & in ſeipſis ſubſiſtunt. Quæ igitur incorporeæ, aliæ quidem à nullis pendent, ſed aliorũ ſunt cauſæ, aliæ ab alijs. Quæ à nullis pendeat, una

tantum eſt, Deus optimus atq; immenſus, cuius fabrica eſt uniuerſum

ipſum. De illius intellectu, ſapientia ac poteſtate bonitateq́;, inde de u- niuerſi ortu, extremo loco tanq́; de perfectiſsimo dicendum erit. At de uniuerſi ordine etiam ibidem erit conſiderandum. Nam uniuerſumor dine conſtat:ipſum uerd in tempore, aut in illo tempus. Septem igitur hæc ultimo in libro tractanda erunt. Quæ autẽ pendentab alijs,& cor- pore carent, alia aliorum ſunt cauſæ, alia nullius. Et quæ aliorum ſunt cauſæ, ut perpetud cauſæ ſint corporibus etiam immortalibus anne- b ctuntur,