Teil eines Werkes 
3 (1619)
Entstehung
Einzelbild herunterladen

. Diſbutatio XLII. 7 5 retinuit naturam integram: Nam vulnera ſunt læſio integri,& ſolu- tio continui: Naturam lædunt,& in tegram eam non relinquunt:

14. Deinde provocat Bellarminus ad authoritatem quorundam Pa- trum, qui doceant rectitudinem originalem fuiſſe ſupernaturalem. Reſpon- deo, teſtimoniailla à Bellarmino allegata ſunt vel in ſiniſtrum ſen- ſum derorca, vel deptavata; vel falsò intellecta; vel dubia adeòque ad probandum inefficacia.

15. Denique proponit rationes aliquot. Primam ſumit à partibu⸗ inter ſepugnantibus. Nam homo conſtat ex partibus inter ſepugnantibus. Er- gopugnantes propenſiones homini ſunt naturales. Quare per quod primi pa- rentes naturali pugna tarnis& ſpiritus caruerunt, id fuit ſupernaturale do- num. Per rectitudinem verd originalem caruerunt illa pugna. Ea igitur fuit ſupernaturale bonum.

16. Reſp. 1. Bonum ſenſibile,& ſpirituale in ſe conſidera- ta ſunt quidem diverſa; Sed reſpectu hominis ex anima rationali& corpore compoſiti ſunt ſubordinata. Cum enim ita conditus eſſet homo, ut inferior potentia perfectè pareret ſuperiori,& ſuperior proſpiceret inferiori, nulla in Adamo fuit propenſionum u νs, ſed omnium virium perpetua harmonia. 2. Aliud eſt naturale,& or- dinatum;& aliud praternaturale,& inordinatum: Adamus in ſtatu in- nocentiæ naturæ inſtinctu naturalem ſenſiſſet appetitum vacuo ſto- macho: Appertitus verò iſte naturalis non pugnaſſet cum ſpititu ra- tionali, quippe qui nec potuit, nec debuit repugnare ordini creatio-

nis divinæ. Quod vero poſt lapſum pugnat appetitus cum ratione, illud dependet à culpaâ. 3. Falſum eſt rebellionem fuiſſe homini pri- mo naturalem: Nam Deus author naturæ, eſſet etiam author rebel- lionis,& peccati: Et num naturale illud fuit homini, quod naturam ejus deſtruxit? 4. Imò poſito, ſed non conceſſo pugnam illam fu- iſſe homini naturalem, nondum ſequitur juſtitiam originalem fuiſſe ſupernaturalem: Siquidem cohiberi potuiſſet per naturalem præ- ſtantiam animæ perfectã ſapientia, juſtitia,& ſanctitate ornatam.

17. Secunda Bellarmini ratio hæc eſt: Non poteſt darialia cauſa corruptionis in natura, quàm remotio doni ſupernaturalis. Ergo non alia eſt agnoſcenda. b b

18. Reſp. Antecedens pugnat cum tertio capite Geneſ. ex

quo veræ colliguntur cauſæ, ut ſunt, Diaboli ſeductio, hominis conſenſio,

Ddddd 3& liber-