vin 6 Nxuen e Iperme. anchknt r ab 1. ondomam caduk gt 9 3 (kribkau nifonen 1 3 † pottols, 2 4„ uos coldd. ndalue cH.. velm e Dex, qul A 1 9 domas A00 a ll came eu . Wme r I Lnl A n! ea
nnA 1 4 Re dubs 3
Diſputatio XXVIII. 513 27. Reſp. 1. Sanctitas alia eſt imputata,& ælia inheſiva: Satus alius
eſt Ecclefia militanti,& alius triumphautis, alius militiæ,& alius victoriæ, a- jius renatorum,& alius beatorum: Eccleſia militans dici poteſt eſſe ſi- ne maculà, nimirum reſpectu ſanctitatis Chriſti imputatæ: Chriſtus enim ſolus factus eſt ſanctificatio, I. Cor. 1. Reſpectu verò ſanctita- tis inhærentis Eccleſia triũphans eſt ſine ruga,& ſine macula.2. Con- fert enim Baptiſmus peccatorum remiſſionem,& ipſius peccatoris
renovationem: Illa eſt perfecta, hæc inchoata,& imperfecta: De die
enim in diem renovamur, 2 Cor. 4.v. 16. Vetus igitur fermentum ex- purgemus, 1. Cor. 5. v. 7. Veterem hominem deſtruamus, Rom. 6.v. 6, Facta carnis mortificemus, Rom. 8. v. 13. 28. Queſtio ſecunda: An Baptiſimus imprimat anima indelebi- lem characterem, oh quem non ſit iterandus? 29. Reſp. Concilium Tridentinum can. 9. de char. Si quis di- xerit, in tribus Sacramentis, Baptiſmo, confirmatione& ordine non imprimi characterem inanima, hoc eſt, ſignum quoddam ſpirituale,& indelebile, unde ea iterari nonpoſſunt, anathema ſit. Bellarmin. lib. ⁊. de Sacram. in gene- re cap. 19. opinionem de charactere aliquot proponit propoſitioni- bus. Prima eſt: Signum aliquod Spirituale anima imprimitur, quod chara- ſter appellatur. Secunda: Character non eſt relatio, ſed abſoluta qualitas. Terria: Character tria habet officia, aptum facere ad cultum divinum, confi- gurare Chriſto,& diſtinguere ab aliu. Quarta: Character Satramentalis in ſolä animd eſt tanquam in ſubjecto. Quinta: Character indelelilis eſt. Sexta: Tria ſolum Sacramenta imprimunt charatterem Baptiſmus confirmatio,& ordo. Nam in his tribus accipit homo novam poteſtatem, ac deputa- tur novo Miniſterio, per novam conſecrationem,& quodammodo ſtatum mutat, ac proinde accipit novum ſignaculum. Nam in Baptiſ- mo tranſit homo à Diabolo ad Chriſtum, adſcribitur in ejus ſamili- am,& accipit poteſtatem participandi Sacramenta, aliaque bona Eccleſiæ Chriſti. Septima: Nec circumciſio, nec ullum Satramentum v. Le- gis imptimebat characterem in anima. Octavà: Nullus in Chriſto chara- cter fuit creatus. 30. Docent verò Proteſtantes commentum hoc Pontficio- rum de charactere eſſe novum Scripturæ,& antiquitati ignotum, nullà niti authoritate,& folida ratione. b
31.1 ER


