Druckschrift 
Dissertationem Inavgvralem De Poena Stupri, Divina Facente Gratia Ex Decreto Et Auctoritate Pro Svmmis in Vtroqve Ivre Honoribvs Et Privilegiis Doctoralibvs Rite Obtinendis : Magnif. Et Excell. Academiae Procervm Examini / Svbmittet Io. Christophorvs Balser, Giessensis Hassvs
Seite
60
Einzelbild herunterladen

60 DE POEzZNA

loquitur c. 12. C. 32. J. 2. in meretrice res eſt nota. At in ſtupro aliter ſe res habet: Regula enim luris Canonici eſt in c. 2, de regul. Iuris: copulam carnalem facere praeſumtio- nem conſenſus coniugalis potius, quam fornicarii, vt vite- tut praeſumtio peccati. At in viduis, concubinis, meretrici- bus praeſumtio haec locum habere nequit; in virgine autem optime; in qua ideo ſtuprum eſſe, quod ſecundum legem Mofaicam matrimonio emendari poſſit, creditum fuit. b ſ. XXXI.

Fornicationis vocabulum in ea ſignificatione, qua idem eſt ac ſcortatio, vetus non eſt. Latini enim ſcortationem dixere, vt ſcortum, meretricem; vid. Horat. L. I. Serm. Jat. 4. v. I11. Quum vero meretrices in lupanaribus proſtitue- bantur, quae cellis ſubterraneis fornicato opere diſtincta erant; inde lupanar fornicis nomen adeptum eſt; vt Iluuena- lir Jat. 7. v. 17.

Lenonum pueri quocunque in fornice nati.

Hinc ſcortationis ſignificatio ad fornicationem translata eſt; Sidorus I. T0. Fornicatriæ, inquit, eſt, cuius corpus publicum. Rae ſub arcuatis proſternebantur, quae loca fornices disuntur. Qua in fignificatione eodem vocabulo vtitur Tertullianu- de pudicit. c. l. conf. Borrichii Animaduerſ. in Loſſ. de vitii- latini ſermonis p. 107. Petronius, eiurdemque interpret.; Du Freſne Gloſſar. med.& inſim. Latin. voce Fornicariur. 3§. XXXII.

Tameſi vero Pontifex in c. 7. JI. de adult. conſtituit, vt vitiatam dotet& ducat ſtuprator; quam Legem Deus Ebraeis dederat; tamen cum perpenderet, ſi non impoſſibile, valde tamen in hoc caſu periculoſum eſſe, ad factum ſimpliciter

prae-