— ——
20 5Z PEOEN
rara fuiſſe ſtupra, quandoquidem ea coërcendo rigida pa- tris poteſtas ſat valida erat; conf. Hopfmann ad L. Iul, de Alult. c. 1. C. 11., vt eo minus opus fuerit poenam lege mi- nari. Singulare interim erat, quod virgines veſtales ſtupro pollutae intra vrbem in campo ſcelerato vivae defoderen- tur: vt teſtatur Dionyſzu⸗- Hallicarn. L. 2. 5. Platarcb., in Nam- ma. Quemadmodum Oppiam Minutiam, Oppimiamque, Veſtales vivas ſub terram ad portam Collinam ſcelerato cam. po defoſſas, narrat Liuius L.2&5. de quo ſupplicii genere vid. Plutarch. al! loc. Seruiu ad Virgilii Aeneid. L. I1. n. 14. Barn. Briſſön. ad L. Iul. de adult. Leg. 2. At vero refert Liuiu- L. 10., matronas ſtupri damnatas pecunia muldatas eſſe; ita Q. Fabius Gurges, Conſulis filius, aliquot matronas ad po- pulum ſtupri damnatas pecunia mulctauit: quem locum ita exponit Lipſius: more inter veteres recepto, vt inquit Zaci. iu⸗s Annal. 2 c. r., qui venalem habebant pudicitiam, a- pud Aediles licentiam ſtupri profiteri neceſſe erat; quando igitur id omiſerat femina, Aedilium erat, illam deferre ad populum mulctaque vel exilio coërcere; vid. Heinecc. An- tiq. L. 4. Zit. 16.§. 73. Vnde apparet; id non fuiſſe poenam ſtupri, ſed Q. Fabium illas feminas ad populum detuliſſe ideo, quod turpitudinem antea non profeſlae erant. b J. XI.
Hactenus tantus habebatur honor pudicitiae, tantaque ſeueritate filias a libidine revocarant parentes, vt diſciplina illa auſterior nullam videretur requirere legem, qua ſtuprum cotrceretur. Poſtquam vero ad' illa civilium bellorum tur- barumque tempora, Mariana, Cinnana, Syllanaque, quae o-
mnium pene ſcelerum, flagitiorumque ligentiam dedere, per-
Hentum


