Druckschrift 
De Nvptiis Inclyti Regis Poloniae Sigismvndi Avgvsti, Et Eyssae Cęsaris Ferdinandi filię, carmen Georgij Sabini, continens pręcipuas omnium Polonicorum Regum historias : Ecloga De Gallo ad Ticinum capto, & aliquot elegię, eiusdem Sabini
Einzelbild herunterladen

Triſte ſit vt nobis viuere:dulce mori. Aſpice, quæ Regum diſcordia:reſpice ſurgat A male pacatis quanta procella Getis. Te Peus in tanto vult hoc diſcrimine rerum, Forte ſecuturis eripuiſſe malis. Ergo valetudo tibi non erit ægra dolori: Te Deus hinc poſcens ad meliora vocat. Afferet æternam vitæ iactura ſalutem: Flebilis optatum mors tibi munus erit. Illud quin etiam de me ſolamen habebis: Poſt obitum, ſi non Wtile, dulce tamen: Quod non decedes ex hoc inglorius æuo, Proſequar æterno funus honore tuum. Soluit vt erepto Pelignus iuſta Tibullo Naſo:ſoluturus ſic tibi iuſta feram. Neu quis prætereat tua neſcius oſſa viator: Extabunt elegis ſaxa notata meis. Verum ſiue graui morbo releuaberis æger: (Namq; Deus morbo te releuare poteſt) Siue(quod auertant ſuperi) ſpes nulla ſalutis Reſtat,& eſt vitæ meta peracta: Vale.

AD IOACHIMVAN II. Marchionem Electorem de inſtaurato Gymnaſio Francofordiano. Blegia VI.

Hppes ab exilio reuocatas Odera Muſas, Inſtaurare ſua gaudet in vrbe choros: Vnde fugata nouem cum Phœbo turba ſororum

Nuper barbarie regna tenente: fuit. Nam