Cap. 24.
Imiperatoris in
octaua Synodo
Conſtantinopol. verba.
Epiſeoporum
dignitas.
Nota. Eceleſtaſtieas cau ſas laicæ poteſla: ti diſcutere& judicare nõ licet. Oevli Sccleſiæ Epiſcopi Bafi. cap. a&. Epiſt. z0. Amb. de dignita: ꝛe ſacerdo, cap.. in ſalm. 87.
In ſua vocatione cuique perſe: ue randuma.
Epiſcoporums doctrinæ.
Tib. t. rap.». SFocra.li.i.cap. 8.
Euſ.lib.3. de vita Conſtanꝛini⸗
Rornd. 12. Prokerb 26,
DE CONC I1LI0
Sed libet hic Catholici cuĩuſdã Imperatoris verba adſcribere, ex octaua 5 ynodo Conſtan tinopolitana, quam in Eccleſię cathedralis Varmienſis Bibliotheca pulchris characteribus in charta pecorina ſcriptam reperimus. Is, abſoluta iam Synodo, oratione quadam ad omnes, qui tum præſentes aderant, vſus, his tandem verbis laicos alloquitur: De vobis autem laicis,
..... 8. 3.. 27 41... tam qui in dignitatibus, quàm qui abſolutè conuerſamini, quid amplius dicam non habeo,
quàm quòd nullo modo vobis licet de Eccleſiaſticis caufis ſermonem mouere, neq; penitus reſiſtere integritati Eccleſiæ,& vniuerſali Synodo aduerſari. Hoc enim inueſti gare& quæ- rere, Patriarcharum, Pontificum,& Sacerdotum eſt, qui regiminis officium ſortiti ſunt, qui ſanctificandi, qui ſoluendi,& ligandi poteſtatẽ habent, qui Eccleſiaſticas ac cœleſtes adepti ſunt claues, non noſtrum qui paſci debemus, qui ſanctificari, qui ligari, Vel à li gamento ſol- ui egemus. Quanræcunque enim religionis& ſapientiæ laicus exiſtat, vel etiam ſi vniuer- ſa virtute interius polleat, donec laicus eſt, ouis vocari non deſinet. Rurſusque: Quan- tumcunque Epiſcopus ſit irreuerentia plemus,& nudus omni virtute, donec Antiſtes eſt, & veritatis verbum rectè prædicauerit,, paſtoris nominis& dignitatis damna non patie- tur. Quæ ergo ratio eſt, in ordine ouium cöſtitutis paſtores verborum ſubtilitati diſcutien- di,& ea quæ ſuper nos ſunt quærendi& ambiendi? Oportet ergo nos cum timore& fide ſyncera hos audire,& à facie eorum vereri, cum ſint miniſtri Domini omnipotentis,& hu- ius formam posſideant,& nihil amplius, quàm ea, quæ noſtri ordinis ſunt, requirere. Nunc autem vt videmus, adeò multos malitia in inſaniã accendit, vt obliuiſcentes proprij ordinis, & quod pedes ſint minimè cogitantes, legem ponere velint oculis. Oculos vocare Baſilius videtur Epiſcopos:quos Ambroſius, Bafiliũ Cæſarienſem auctorẽ ſecutus, oculorũ in Eccle- ſia fungi ſcribit officio. De quibus etiã in octauo Concilio Toletano legitur, dum ſecũdum carnĩs aſſumptę myſteriũ Eccleſis ſue fuerit dignatus caput exiſtere Chriſtus, meritò in mem bris eius intentio Epiſcoporũ officia cernitur peragere oculorum. Sic& Auguſtinus ſanctos Apoſtolos vocat oculos. Quantacunq; religione ſit& ſapiẽtia laicus, eriãſi vniuerſaà virtute polleat, fas tamẽ nõ eſſe cẽſet Bafilius illi de eccleſiaſticis cauſis ſermonẽ mouere, quod pro- priũ hoc ſit Epiſcopi munus, etiãſi multò ſit is in virtute, ſapiẽtiaꝗ; inferior: idq́; Gregorij, quẽ Theologũ Græci vocant, ſententià ſequutus, qui in oratione ſeptima, qua ſe excuſat, cur tam diu à functione abſtinuerit eccleſiaſtica, ſic populũ affatur: Vos oues, nolite paſcere pa- ſtores, neqʒ ſuper terminos eorũ eleuemini, ſatis enim vobis eſt, ſi rectè paſcimini: nolite iu- dicare Iudices, nec legem feratis legiſſatoribus. Deus enim nequaquã Deus eſt ſecitionis Ie cõfuſionis, ſed ordinis& pacis. Nemo igitur caput ſit, qui vix manus aut pes eſſe posſit, ſiue membrũ aliud corporis honorabilius. Sed vnuſquiſq; fratres in eo ordine, in quo vocatus eſt, permaneat, licet etià dignior exiſtat: in illoq magis preſentẽ amet claritatẽ, quam vt eam quã non accepit, quærat. Nemo qui ſine periculo ſubeſſe poteſt, imperare deſideret: nec ſub- iectionis lex ſoluatur, qua tam terreſtria quàm cœleſtia ſunt colligata: neq; dominationem multiplicẽ ſine dominatione faciamus. Hæc Gregorius. Quæ poſtrema verba ſic habet Græ- cè, und'e oisuε dnX TAp X Xi. Quæ ſic Latinè ſignificãtius reddere posſis. Nec committamus vt dum imperare multos volumus, anarchia quædam efficiatur. Intereà tamen illud non concedimus, inueniri multos laicos, multis etiam Epiſcopis in Theologia magis exercitatos: Neque enim ſi quis communes alicuius locos legit diligen- tius, ideò ſtarim in Theologia dici debet exercitatior, quàm Epiſcopus. Ac fieri quidem poteſt, vt reperiatur nonnunquam Epiſcopus minus in ſeripturis verſatus, quàm exigere vi- detur ea perſona, quam ſuſtinet, num idem proptereà de omnibus iudicium eſſe debet? Nulla eſt prouincia, in qua non reperire tamen aliquos liceat, minimè vilgari doctrina prę- ditos. Certè in eo Concilio, quod proximis ſuperioribus annis Tridenti fuit inchoatum, etſi cœtus ingens fuiſſe dicitur inferioris ordinis virorum, qui doctrina præſtare multùm exiſtimarentur, non alij tamen excellere magis viſi ſunt, quàm Epiſcopi, a quibus pleraque ſunt animaduerſa, quæ inferioris ordinis viri docti minimè conſideraſſent. Sed nouum non eſt, quod ab hæreticis Epiſcopi catholici prius omnia& facere& pati parati, quãm vt ſein- di Chriſti tunicam inconſutilem permitterent, ſtupidi, bardi, trunci iudicantur. Sic Arrius hæreticus, vir Dialecticarum nugarum non imperitus, in quadam epiſtola, quam hiſtorię ſuę Theodoritus inſeruit eos Epiſcopos, qui ſententiæ ſuæ ſunt aduerſati, non ineruditos mo- dò, verùm& hæreticos, hæreticus ipſe vocat. Sic de Sabino narrat Socrates, quòd is Nicænæ Synodi Patres tanquam ſimplices& idiotas perſtrinxerit, quibus tamẽ hoc elogium tribuit Euſebius, quod eorum alij celebres erant verbo ſapientiæ, alij firmitudine& tolerantia con tinentiæ, alij medio modo ornati. Semper enim quæ præclara, rara ſunt, neque fieri poteſt, vbi maior eſt aliqua congregatio, vt excellenter omnes docti ſint. Sunt alij mediocres, ſunt & infra mediocritatẽ conſtituti: qui ſicubi tumor abeſt& arrogantia, quæ ſolet eos ferè co- mitari, qui ſunt aliqua doctrinæ opinione inflati, doctiorum ſententiam non inuiti ſ equun tur. Et certè præſtat in eiuſmodi cœtu eſſe aliquem non doctisſimum, qui cùm ſe videre mi- nus intelligat, in eorum, quos plus videre perſuaſum habet ſententia lubens acquieſcit, vt fit non interalta ſapientes, verum humilibus conſentientes, quam tales multos quales deſcribit
Sapiens:
81* 1 den e ſta p. ſi p a he ann k ke i 15 5 35 i, gt a wif ſt Acc n i Nei 4 um „ erd b c à bigu elale d minn u lsi d b repl n cent u Nerin b bbusin n doribu 2 reru 2 vüpne 1 Chril I Ari. ſ KConf K r. u qö u Wcu M aclore d yxchs ee u rnib 9 Mrr d(er
u üsecit
1 kenica. A xalit dd Wſübſ N 1c; 3.0 m n vigi b 3t ant un umfui un Nicx. un Hüüni un ünren 18 to(o A. Fnous l erüult 2. ſemu d pdh ſohe ffr menor 1 ltäe dn ſem 2 eum


