Druckschrift 
D. Stanislai Hosii S. R. E. Titvli Sancti Clementis Presbyteri, Cardinalis, Et Episcopi Varmiensis ... Opera Omnia : ... Opera Haec Nvnc Novissime Ab ipso Auctore diligenter recognita: Confeßionis opus plusquam quadraginta foliis auctum / denuo solerti cura & diligentia, D. Doctoris Henrici Dunghaei Canonici Antuerpiensis edita
Seite
15v
Einzelbild herunterladen

——᷑—᷑—᷑—᷑—ʒ—õ·—P——O——

Cap. 22.

Pſalm. 85.

Prou 14. Eſalm 2. Pfalm. i29. Hæreticoruns paucuas.

Baſil lib. i. con. tra Eunonium.

Eceleſia viſtilis. Mal. 19.

Pſal.ig.

Mat. 5. Eſa. 2. Michæ. 4.

Dan 2. Sern. ſerm. s. in C(ante

Aat. 4⸗

Mat. 24.

Auguſt contra Fauſtun, Mani chæum li⸗13. c. 13.

Lib 2 tap 3. con.¹ armſ.

Au lib. 2. can. Creſcen. ca. 6⁶. 2

Cap. 12.

Cap.7.

Aug de agone Chriſtianb. c 29. Hieron) muu⸗

.7 75 15. ⸗, cap. 10.

———jꝛzſeggV⅛⅓

HCCLESIAE

ſuam terminos terræ. Se potius ſubtrahunt huic magnæ hæreditati, qui Chriſto illam co- nantur ſubtrahere. Non relinquet Dominus plebem ſuam, quæ eſt ficut arena maris: æ- c6- tentus erit paucitate hæreticorum, qui omnes redemit. Neque enim parua, ſed plane copioſa apud eum redemptio. Quantus verò numerus iſtorum ad magnitudinem pretij? Etiã Eunomium hoc aliquan- do poſtulaſſe legimus, vt ne maiori parti, néue antiquioribus plus tribuerent: Sed eũ Eafilius audiendum non eſſe putauit: cui viſum eſt indignum non plus aliquid antiquirati dare, non reuereri multitudinem Chriſtianorum, tam eorum qui ſunt, quàm eorum qui fuerunt ex eo tempore, quo prædicari cœptũ eſt Euangeliũ. Vbi ſunt, qui tenebras imperitis offundere co- nanturèdum talem Eccleſiam depingunt, quæ ignoretur, atꝗ; aſpectum ac ſenſum omnem effugiat. Cum tamen Eccleſiam audiri, atq; ad illam frarris delinquentis nomen deferri Chri ſtus iuſſerit: cum Eccleſiæ Dei, quæ eſt Corinthi, Eccleſiæ I heſſalonicenfium ſcribat Paulus, quas vtiq; ſub aſpectum hominum cadere oportuit, ſi denũciari frater, ſi reddi literæ debue- rũt. Chriſtus veròo tabernaculum ſuũ, hoc eſt Eccleſiam ſuam, in Sole poſiuiſſ legitur, vt eam claram, manifeſtam,& illuſtrem omnibus faceret. Qua etiãà de cauſa vocat eam ciuitarem in monte poſitam, quæ non poteſt abſcondi. Poſita eſt autem ſupra eum montem, de quo& Eſaias& Michæas prædixerunt. Erit in nouisſimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium,& ſuper colles eleuabitur,& fluent ad aum omnes gentes,& ibunt po- puli multi. Hic eſt ille mons quẽ vidit Rex Nabuchodonoſor ex lapide ſine manibus exciſo creuiſſe in montẽ magnum,& orbem vniuerſum impleuiſſe: in quo cõminutis regnis aliis

Vniuerſis, iuxta Daniélis interpretationé, Deus cœli ſuſcitauit regnũ, quod in æternuù nõ diſ-

ſipabitur,& alteri populo non tradetur. Hunc Daniẽélis locũ adducens Bernardus contra ſuiĩ temporis hæreticos: Itaq;, inquit, lapidem de monte abſciſſum ſine manibus, montem factũ & implentem mundũ, veſtris creditis intruſum antris? De hoc monte nemo ſe Chriſtianus deturbari patiatur. Quod ſi quis dixerit homini Chriſtiano, ſicut Satanas olim dixit Chriſto: Si filius Dei es, mitte te deorſum, quamlibet multa diuinæ legis oracula produxerit, non committat vnquam, vt ei parere animum inducat. Si quis dixerit: Ecce hic eſt Chriſtus, ecce illic: monet nos ipſe Chriſtus, nolite credere. Si dixerint vobis, ecce in deſerto eſt, nolite exi- re: ecce in penetralibus, nolite credere. Pulchre hac de re ſcribit Auguſtinus: Non audiantur illi, qui ad religionũ ſciſſuras traducunt, dicẽtes: Ecce hic eſt Chriſtus, ecce illic. Partes enim oſtendunt dicentes: Ecce hic, ecce illic. Cuùm illa ciuitas ſuper montem ſit, quem montem niſi eum qui ſecundũ Prophetiam Daniélis, ex paruulo lapide creuir,& factus eſt mons ma- gnus, ita vt impleret vniuerſum orbem. Nec illi audiantur, qui nomine ſecretæ& apocryphe Veriratis,& hominum paucitatis dicunt. Ecce in cubiculis, ecce in deſerto, quia non poteſt abſcondi ciuitas ſuper montem cõſtituta, quia ſedes gloriæ exaltata eſt ſanctificatio noſtra. Ex quibus Auguſtini verbis apparet quod faciunt noſtri temporis hæretici, feciſſe quoq, Ma nichęos, vt de paucitate ſuorũ gloriarentur. Quod aperrius etiâ indicat in libris quos ſcripiit contra aduerſarium legis& Prophetarum. Paucitatem, inquit hominum in ſuo errore com mendat, quia videlicet paucorum eſt ſapientia, quòd omnibus hæreticis aduerſariis Pccleſix Catholicæ, quæ per omnes terras copioſa fertilitate diffunditur, in ſua cuiuſq; propria vani- tate cõmune eſt. Omnes enim de paucitate gloriantur,& ſeducere ſi poſſent multitudinem querunt. Idem Donatiſte quoq; fecerunt, quéadmodum apud Optatum videre licet: de qui- bus Auguſtinus ita ſcribit. Nec eos audiamus qui ſanctà Eccleſiã quæ vna Catholica eſt ne- gant per orbẽ eſſe diffuſam, ſed in ſola Aphrica, hoc eſt, in parte Donati pollere arbitratur. Ita ſurdi aduerſus Prophetã dicentem. Dabo tibi gentes hęreditatẽ tuam,& poſſesſionem tuam terminos terre. Creſconius quoq; dicebat: In paucis frequenter eſt veritas. Errare multo- rum eſt. Periiſſe de cætero mundo dicebant Eccleſiam& m parte Donati in ſola Aphrica re- manſiſſe, quod etiam exemplis probabant Enoch vnum inter omnes homines placuiſſe Deo. Noë cum coniuge& nuribus& filiis ſolos in arca ſeruaros. Loth ſolum cum filia- bus de Sodomis liberatum,& alia eiuſmodi qus recenſet Auguſtius in libro de vnitate Eccleſie, inter qus duas etiam tribus recenſebat, quę ſolę remanſerant apud filium Salomo- nis, cum alię decẽ ipſius ſeruo ſe tradidiſſent. Sic, inquiebant, vt nunc totus mundus apoſta- tauit: nos autem tãquam dueæ illę tribus in templo Dei, hoc eſt, in Eccleſia permanſimus. Sic autẽ eos alloquitur Auguſtinus. Quid eſt hæretici quod de paucitate gloriamini, ſi proptereà Dominus noſter Ieſus Chriſtus traditus eſt ad mortè vt hæreditate multos posſideret? Neq- disſimilibus verbis vſus fuit ante Auguſt. Hieronymus. Qui cum Luciferiani dicerét, vniuer ſum mundum eſſe diaboli,& factum de Eccleſia Iupanar ‚non ſine cauſa Chriſtũ fuiſſe mor tuũ dicit, nec ob Sardorum tantum maſtrucam Dei filium deſcendiſſe. Ac aliquot chartis in- terjectis. Si Eccleſiam nõ habet, inquit, Chriſtus, aut ſi in Sardinia tantũ habet:pauper factus eſt. En ſi Britannias, Callias, Orientem, Indorum populos,& totum ſemel mundum posſi- det Sathanas, quomodo ad angulum vniuerſæ terræ crucis trophæa collata ſunt. De Arrianis quoq; ſcribit Socrates. Quod cũ illis multitudo populladhæreret, de multitudine gloriaban- tur. Cum autem à ſe multos ad Eccleſià deficere viderent, illud ex Euangelio proferebant. Multa

na b E tlch) 1. i ne 22*½ d hele 0 enn 9 0c. ur W — N 1 — 1Diud à diuri ? us d ütarl d ierunt o-pemn u e . mqui in Eua h ſpeite u Naqho 1 Dictà R üölere, 4 Vexus n fü u kiſunt: d tum ſer u e jjſü m Wi H d idusc Dicta d clcos.

Atus-oge

Dicka Vaon Ucumel mitume plem t. Dicttal non eſt uus act olten Vi ct aligu ec pil annog