Druckschrift 
D. Stanislai Hosii S. R. E. Titvli Sancti Clementis Presbyteri, Cardinalis, Et Episcopi Varmiensis ... Opera Omnia : ... Opera Haec Nvnc Novissime Ab ipso Auctore diligenter recognita: Confeßionis opus plusquam quadraginta foliis auctum / denuo solerti cura & diligentia, D. Doctoris Henrici Dunghaei Canonici Antuerpiensis edita
Seite
11v
Einzelbild herunterladen

Cap.16.

GerI. Par. i. con/i. 5. Durand.in 3. ſen⸗ aen. diſt. 144. qu-I.

Euangelium ye bum 0 ei.

Epbe. 2.

DM7at. 16. Gal. ¹.

Ffeb. 1. Eſalmn. 4 4 Gen. 18. Zacha 2. Luec. 2. Mat. 19⁴

Feripturæ& Eccleſ 8 Par auélo-itas.

Ioan. 14⸗ Toan. 16. Mat. 16. I. Tim. 3. 24at. 18⸗

feripturæ certi Index.

2. Tim. z. 3. Pei. I.

4

Mal. 26.

Tur. 271.

JFeripturæ ſen ſus ab hæreticis deprauatur.

2. Cor. 10.

Lut. ſi.r contra

Euinglium.

———————

D E FIDEI.

Eccleſiæ. Hæc eſt enim, quæ nos inter ſcripruras iudicare, que canonicam à non canonica diſcernere docuit. Marcus Chriſtum non vidit, vidit Nicodemus: Eccleſiæ tamen auctorita- te commoti, atque ab illa edocti, recipimus Marci, rei icimus Euangelium Nicodemi. Qid igitur aliud agirur extenuãda Eccleſiæ auctorirate quam ꝗ uod maxeſtas diuinorũ oraculo rũ obſcuratur, quodꝗ; auctoritas omnis illis detrahiturẽ Sed libet hac de re, Ioannis Gerſonis, viri cum docti, tũ pij ſententiam adſcribere. Scripſit is libell ũ cum primis lectu dignum, de examinatione doctrinarũ: in eo tractans materiãâ hanc, Durandum à Sancto Portiano ſequu- tus auctorem ſic loquitur: Quamuis ab initio militatis Eccleſiæ, quæ cõponebatur ex po- ſtolis& immediatis ſucceſſoribus, nouiter& cerrirudinaliter 4 Chriſto doctis, de multis, quæ nõ ſunt ſcripta, plus eſſet credendũ auctoritati talis F ccleſis quam I uangelio cuicunq;, priuſquam eſſet ab ea receptuũ vel auctorizatum: Nihilomin us poſt approbationem& au- ctorizationem quatuor Fuãgeliorum per dictam Eccleſiam, plus eſſet credendum Euange- lio, quàm alteri cuicunq; humane auctoritati. Non dicitur quam totius Eccleſiæ, quoniam illa eſt auctoritas Dei& Euangelij, nec poteſt errare in fide, lege ſtante. Quod nuangclio credimus, non tanquam homtnis tejlimonio, ſed tanquam intus loquentis Oei uoci. E A b. XVI.

Ed hic iterum dicet aliquis: Ergo tu me iubes Euangelio credere tanquàm hominis

teſtimonio,& non tanquam intus loquentis Dei voci: vis vt accipiam Dei verbum ex humana traditione,& non ex infuſa deſuper fide? atqui contrarium me docet Paulus, cùm dicit: Gratia ſaluati eſtis per fidem,& hoc non ex vobis: Dei enim donum eſt. Sed& Chriſtus ad Petrum: Beatus es, inquit, Simon Bar-Iona, quia caro& ſanguis non reuelauit tibi, ſed pater meus qui in cœlis eſt. Iterum Paulus gloriatur, quod non ab homine accepe- rit Euangelium, ſed ex reuelatione Ieſu Chriſti. Nos verò libenter concedimus accipienda eſſe Euangelia, vt verba Dei intus docentis& reuelantis, neq; credendum illis eſſe, niſi pro- pter Dei vocem intus loquentis. Sed illud intereaà ſcire oportet, ne quis erret, quod Deus multifariaàm, multisq́; modis loquutus eſt olim patribus, ac nunc etiam loquitur filiis: Lo- quutus eſt per Prophetas, quemadmodum vnus ex illis teſtatur, dicens: Lingua mea cala- mus ſcribæ, velociter ſcribentis: loquutus eſt per angelos, ſicut in Geneſi, apud Zachariam, & in Euangelio videre licet: loquutus eſt per filium ſuum incarnatũ: loquutus eſt per Apo- ſtolos: loquutus eſt& loquitur etiam nuns per Eccleſiam, cui dixit Chriſtus: Non vos eſtis qui loquimini, ſed Spiritus patris veſtri, qui loquitur in vobis.

Quando igitur ſcripturam hanc eſſe reuelatam à Deo, nos adductos Eccleſiæ auctoritate credere profitemur, hoc affirmare videmur, quòd Spiritusſanctus, qui docet Eccleſiam, qui loquitur per os eius, docet nos, quod ſcriptum eſt à Marthæo, non eſſe vocem hominis, ve- rùm intus loquentis Dei: Contra, quod ſcriptum eſt à Nicodemo, non Dei, ſed hominis vo- cem eſſe. Atq; ita omnis auctoritas& ſcripturarum& Eccleſiæ non eſt aliunde, niſi à Spiri- tuſancto, à quo etiam eſt veritas omnis: par vt ſit auctoritas vtriuſq; Scriptura ſortitur au- ctoritatem ab Eccleſia, quatenus ab illa planum fit omnibus, hanc& nõ aliam eſſe ſcripturã canonicam. Rurſus, Eccleſia, accipit auctoritatem à ſcriptura, quatenus illa teſtiſicatur, quod ſuggerit illi Spiritusſanctus, quòd docet illam omnem veritatem, quòd nunquam illam de- ſtituet, ſed manebit cum illa in æternum, quòd portæ inferi non præualebant aduerſi s eam: Quo nomine vocat etiam eam columnam& firmamentum veritatis:& qui non audierit il= lam, eum haberi vult pro ethnico& publicano.

Qudd ſcriptura nibil eſt certius, quodq́; certus ex ea ſcnſus elici poßit. . CAPVILI. XVII.

Vod verò certi aliquid è Scripturis elici non posſit, hoc nemo dixit vnquam Chri- ſtianus: quin illud etiam indubitatum habet Eccleſia, nihil eſſe ſcriptura cerrius. Eſt

enim diuinitus inſpirata, neq; voluntate humana allata eſt aliquando Prophetia, ſed Spirituſancto inſpirati loquuti ſunt ſancti Dei homines. Quamobrem adeò firmiter habuit perſuaſum ſemper Eccleſia, nihil ſcriptura neq; verius eſſe, neq; certius: vt& quæ auribus audiuntur,& quæ oculis videntur,& quæ manibus cõtrectantur, ea non æquè certa iudicer, atq; illa, quæ in ſcripturis cõtinentur. Hinc eſt, quòd in venerabili Euchariſtiæ ſacramento non oculis fideliũ quiſquã, non guſtui, non tactui credit, ſed credit verbo Dei dicentis: Hoc eſt corpus meum. Dicat Zuinglius, dicat Oecolampadius, dicat Caluinus hoc fignificat cor- pus meum, aut hæc eſt figura corporis mei, non credit Eccleſia, niſi Chriſto in Euangelio dicer ti, hoc eſt corpus meum. Tanta eſt apud illam ſcripturæ certitudo: Cœ lum& terram tranſitura citius crediderit, quam vt vel hac, vel alia quæuis illius verba peſſum ire queant.

Sed quin è ſcriptura, quæ ipſa vera eſt& certa, falſus elici ſenſus queat, quis eſt, qui ire in- ficias audeat? cuum de iis ipſis tribus verbis hoc ipſum factum eſſe infelici hoc æuo noſtro vi- deamus. Nam cùm planam, apertam,& omnibus expoſitam ſcripturã eſſe velint, ſicut certè in iis verbis vel ipſa luce clarior eſt, modò captiuet aliquis intellectum ſuum in obſequium Chriſti, tamen inter ipſos etiam zuinglianos decem ſectas de tribus his verbis natas eſſe teſtatur

—

4 1 hanal u uſcrpt 3 pruls

4 Kr uer Sn Cu 2en Lislim — Fptura ndoſſa

Krrdu 9 pümkg 3rUn anxe C tte cli I ele ud u elilcen 1 flla 1 ponxrhoc a dus ft A⁴ Wögr e exeoy

8 alccde

n n d³ um, d M arrinog) itatis Ge m utem ſo uP m putan 8s Zcim, un elle cor

0

leantur

lo. We nohr lrreon 1 hem 4” tum ladede 5 img negur decdm