— — 2
—
DEEISTO GCORPORIS CHRIST I. 5
beneficio nobis obtigit, tota Trinitas eſt operata. Nam inſeparabilia ſunt opera Trinitatis- Parer filio, ſicut& ipſè filius teſtatur, calicem pasſionis dedit:& ipſe filius animæ ſuæ in po- teſtate ſua propinauit, ſicut ipſe ait: Poteſtatem habeo ponendi animam meam. Oblatus eſt enim, quia ipfe voluit,& Spiritus ſanctus illi propinari fecit, Apoſtolo teſte, qui dicit: quod Chriſtus per Spiritum ſanctum ſemetipſum obtulit immaculatum Deo.
Poſteaquaàm fingula Chriſti beneficia, quorum in Symbolo fit mentio, diligenter Eccle ſia mater noſtra ſtatis diebus ad memoriam eorum recolendam inſtituendis, oculis noſtris repræſentauit, viſum eſt etiam illi ſacratisſimo Chriſti corporis& ſanguinis myſterio cele- brando, diem aliquem feſtum inſtituere, qui non proptereà minore nobis veneratione pro- ſequendus eſt, quod recentius inſtitutus eſſe videtur. Vixdum enim anni trecenti inter- ceſſerunt, cum Spiritui ſancto viſum eſt, Vrbano quarto Eccleſiæ præſidente, dies vt hic fe- ſtus in orbe ageretur vniuerſo, ad eorum fidem illuſtrandam, qui ſub ſpecie panis, verum corpus& ſanguinem Chriſti contineri, profiteri non erubeſcunt. Conſtat enim, quod non ita multis ante annis, fuit Berengarius, fuit Petrus Adelhardus, quorum tamen vterq; ſimm hunc errorem reuocauit, fuerunt Henriciani& Petrobruſiani, qui de veritate corporis& ſanguinis Chriſti in venerabili Euchariſtiæ ſacraméto, cuius certa ſemper& indubitata fuit anteà fides in Eccleſia primi dubitationem quandam iniecerunt. Quæ vt omnis ex animis hominum tolleretur,& ne quiſquam eſſet, qui de veritate Chriſti corporis& ſanguinis am bigeret, diem hunc feſtum inſtituit, in quo ſolemnem proceſsionem proxima feria quinta poſt feſtum ſanctæ rinitatis, fieri quotannis præcepit, qua teſtatum fieret omnibus, quot- quot ſumus fideles& orthodoxi, quod non ſolùm non erubeſcimus veritatem hanc, quam à Chriſto docti ſumus profiteri, verum etiam de hoc Euangelio, hoc eſt, de Chrifti crucis & mortis annunciatione, præcipuè gloriamur, deque eo maximè gaudemus& triumpha-
nus. In cuius rei ſignum, ſub vifibili panis ſpecie, corpus illud, quod pro nobis in crucem actum,& in mortem traditum eſt, publica cum lætitia per forum, perque plateas maximo um honoreé circumferimus, ac eam, quæ Chriſti corpori debetur adorationem præſtantes credere nos Chriſto dicenti profitemur, Hoc eſt corpus meum, quod pro vobis tradetur, nec Euangelium illud erubeſcere, quo nobis hæc tam glorioſa crux illius& mors annun- ciatur.
Obſeruamus autem hoc in prouincia noſtra, quod in hac proceſsione, quatuor Euange- liorum initia decantantur ad quatuor mundi partes, vt palam fiat hoc Euangelium crucis& mortis Chriſti: in omnibus mundi partibus ab Apoſtolis& eorum ſucceſſoribus fuiſſe prę- dicatum.
Ac fit quidem huius ipſius rei commemoratio, eo ipſo die, qui propriè dies cœenæ Domini dicitur. Sed quoniam ſub idem tempus, ſicut paulò antè fuit à nobis demonſtratum, triſtis erat anima Dei& Seruatoris noſtri vſque ad mortem, plorabat mater eius Maria, flebant ſancti eius Apoſtoli, mundus verò gaudebat, non viſum eſt ſatis eſſe conueniens, vt eo tem pore, cum gaudio crucis illius& mortis memoriam celebraremus, quo Chriſtum Iudæi cru cifigentes exultabant,& morienti inſultabant, ſed cum ipſius Chriſti, tum ſanctæ matris eius, cuius animam doloris gladius pertranſiuerat,& Apoſtelorum eius luctum ac triſtitiam exprimeremus, in mœrore& planctu dies illos tranſigentes, quibus tam crudeliter in Chri- ſti corpus eſt ſruitum. Itaque gaudium hoc in illud tempus quo gauiſi ſunt etiam ipſi diſci- puli viſo Domino, differendum eſſe cenſuit Eccleſia, vt poſteaquàm illa preſſura præteriit, poſteaquàm a mortuis Chriſtus reſurrexit, in cœlos aſcendit,& promiſſum Spiritum ſuum ſanctum Eccleſiæ miſit, quo docente,& ſanctæ Trinitatis myſterium,& huius venerabilis ſacramenti arcanum, intelligere nobis datum eſt, tum demùum ſumma cum exultatione, cru- cis hoc& mortis Chriſti beneficium recoleremus, deque fructu, quem nobis attulit gau- dium noſtrum orbi teſtatum faceremus vniuerſo.
Prædicario, deq́; ſuperato per crucem diabolo, de morte noſtra per mortem Chriſti deuicta, de remiſsione peccatorũ conciliata, de regni cœleſtis hæreditate nobis parta, triumphus qui-
„. ⁸ρ.. dam& exultario. Quid autem aliud, quam hoc eſt Euangelium noſtrum, quod nos non eru
beſcere, cum Paulo profiteri debemus? ac non modò non erubeſcamus, verumetiã cum eo- dem dicat quiſque noſtrum: Mihi autem abſit gloriari, niſi in cruce Domini noſtri Ieſu Chri ſti. Nihil aliud ſcire, nihil aliud predicare nos profiteamur, quàm Ieſum Chriſtũ& hũc cruci- nrü, Iudæis quidem ſcandalum, Gentibus autem ſtultitiam, ipſfis verò vocatis Iudæis, atq; Chriſtum, Dei virtutem,& Dei ſapientiam. Quia quod ſtultum eſt Dei, ſapientius
eit homminibus,& quod infirmum eſt Dei, fortius eſt hominibus. Vrmam autem non deeſſent etiam hoc infelici noſtro ſæculo, quibus Chriſti crux&
. TTSGIS
1 mors(in cuius memoriam diem hunc tam feſtum agimus, corpus illius pro nobis cruci affixum,& morti traditum circumferentes,& quod nos non pudeat Chriſti crucifixi, pa- lam orbi oſtentantes) vtinam non deeſſent, inquam, quibus ea res non eſſet ſcandalum, quibus non ſtultitia quædam videretur, qui veritatem de ſui corporis veritate dicentem:
5 Hoc ———
Toan. ig.
Io*n. 10.
Eſa 5z.
Hebr. p. Euchariſliæ ſa⸗
cramẽto celebran do feſtẽũ diem lr banus. A. inſtituĩt
Matth. 26.
Euangeliori ink tia cur in feſio
corporis Chriſla
decautentur.
Marc. 14. Corporis Chriſti feſtũ cur cũ gau- dio celebreiur. Ioan. 16.
Luc. 3.
Ioan. 20.
Proceſio in feſto corporis Chriſti
quid.
Rom. I.
Gal.6. 2. COr. I. O. 26


