——ͤͤ
AHOTI.
Fpan. F.
I. oan. 3⸗
Faſgio Chriſti charitatem inao bꝛs accenctt.
Reſurreclio fide coufrmat.
1. Theſſe4. Aſceufio ſpem lætificat.
Joan 18.
Judlicii diuini cõ- em orativ. AAreI.
Fſaο. 46.
3(or. i5.
Mal. 25.
Trehr. 1o. Fama G ſecun da domiutca Ad nentus urus* nos admontans. 2 5 9.
Luc».
Joan 3.
KRC*. 2⸗
Pentecoſte ſanci
ſpiritus feſtum.
Pſal 64. Epheſ.4.
Trinitatis ſan-
ctiſgimæ eſta M.
crncis ſc;natip quando faciẽda.
———— 2 4—— 8— 8 82—
DE AS CENSTO N E.
viſus eſt Dominus noſter Ieſus Chriſtus, quo magis fidem faceret ſuæ refurrectionis, poſtea videntibus illis eleuatus,& in cœlum aſſumptus eſt. Poterat quidem celerius in cœlum aſcen dere, ſed quoniam non quæ ſua, ſed quæ noſtra ſuint, quæſitum venerat(deſcenderat enim propter nos homines,& propter noſtram ſalutem) quo magis daram, teſtatamq́; cunctis re- ſurrectionem ſuam redderet, atque omnem ex omnium animis de ea dubitationem tolle- ret, tantiſper in terris commorari, aſcenſionisq́ue ſuæ gloriam in quadrageſimum diem dif- ferre dignatus eſt.
Nulla autem res æquè ſpem noſtram erigit, atq; glorioſa hæc Chriſti aſcenſio. Nam paſsio illius charitatem in nobis accendit, quam cum ille ſummam erga nos declarauerit(nam di- lectionem hac maiorem habere poteſt nemo, quam Vt animam ſuam ponat quis pro amicis ſuis, qua tamen maiorem habuit ille, qui poſuit pro inimicis) fieri non poteſt, quin mutuo illius amore inflammemur, qui prior nos tantoperè dilexit. Reſurrectio vero Chriſti, nõ mo dò de diuinitate ipfius, verum& de noſtræ carnis reſurrectione fidem noſtram confirmat,& roborat. Si enim credimus, quod Ieſus mortuus eſt& reſurrexit, ita& Deus eos, qui dor- mierunt, per leſum adducet cum eo. Aſcenſio porro ſpem lætificat, quam firmam habemus & indubitatam, quo caput noſtrum præceſsit, eo nos, qui ſumus ipfius membra, ſequuturos: cum præſertim promiſſum eius habeamus, qui fallere neſcit, vbi fuerit ipſe, ibi futurum& miniſtrum.
Sed ita nos in ſpem erigit aſcenſio, ne prorſus tamen ſecuros& oſcitantes eſſe permittat. Nam eodem ipſo die nobis in memoriam reuocatur, quomodo qui aſcendit ad cœlos,& ſe-
det ad dextram patris, inde venturus ſit iudicare viuos& mortuos. Cantatur enim in Miſ-
ſæ introitu: Viri Galilæi, quid admiramini aſpicientes in cœlum? Hic leſus, qui aſſumptus eſt à vobis in cœlum, ita veniet, quemadmodum vidiſtis eum euntem in cœlum. Vnde do- cemurventurum eum eadem forma hominis, in corpore glorificato, quod in cœlum ſecum detulit, ad iudicandũ viuos& mortuos. Cantatur& illud ex Pſalmo: Aſcendit Deus in iubi- lo,& Dominus in voce tubæ. Atqui in eiuſdem voce tubæ nouiſsimæ reſurgent omnes in- corrupti, ſententiam Iudicis audituri: qui, quos à ſiniſtris collocauerit, eos ad ſupplicium ignis æterni condemnabit, quos autem à dextris poſuerit, eos ire iubebit in regnum ſuum cœleſte. Proptereà& in Proſa canitur illud: Iudex cum veneris iudicare ſeculum, da nobis quæſumus ſempiternam requiem in ſanctorum gloria.
Sic ergo gaudio, quod ex aſcenſione Chriſti capimus, quæ nos in ſpem erigit futurum vt ĩpſi quoque ſimus, vbi caput noſtrum eſt, miſcere voluit Eccletia ſolicitudinem, quam ſimul nobis adfert expectatio terribilis illius iudicij, quò& hunc articulum, qui extremus eſt de Chriſto, ne ignorare poſſemus. Cuius etiam commonefacit nos ſecunda dominica Aduen- tus. Nam cum in prima nos amabilis illius admonuiſſet, quo venit manſuetus, non vt per- deret animas hominum, ſed vt ſaluaret, non vt iudicaret mũdum, ſed vt mundus per ipſum ſaluus fieret, in ſecunda dominica, meminit illius aduentus horrendi, quo qui diuitias boni- tatis eius contempſerimt, quem recipere redemptorem noluerunt, eum ſeuerum& inexo- rabilem Iudicem experientur. Atque ita non tam ſcribendo aut prædicando, quàm oculis quaſi rem ſubiiciendo, per certorum dierum obſeruationes, abſoluit omnia marter Eccleſia, quæ de Chriſto credere neceſſarium eſt ad ſalutem.
De Spiritu ſancto, de ſancta Irinitate, de feſto corporis Obriſſi, deq́; pompa ſiur proceßione, quæ ſolennis in eo quotannis haberi conſutuit. CA P. VIII. 0 ED nec eum articulum prætereundum putauit, quo nos in Spiritum quoque ſanctum
Rcredere profitemur. Nam& is quemadmodum dudum promiſſus Apoſtolis, tandem
— ſit miſſus quinquageſimo die poſt quàm Chriſtus reſurrexit, feſtiua ſolennitate ‚ ma- gnaque cunctorum hilaritate repræſentat, tunc indicans illud impletum eſſe, quod à Pro- pheta dictum eſt de Chriſto: Aſcendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus.
Quoniam verò& illud credere neceſſarium eſt ei, qui ſaluus eſſe velit, tres perſonas vnum eſſe Deum, ſanctiſsimæ quoque Trinitati feſtum diem dicauit, quò non ſolum admoneri populus eius rei, verumetiam è ſuperiori loco doceri poſſet. Rectè autem octauo die poſt, quam Spiritus ſanctus eſſe miſſus recolitur, feſtum hoc inſtituit. Nam antequam datus eſſet Spiritus ſanctus, confeſsio Trinitatis celebrata non eſt, quòd ſine dono ſancti Spiritus fides illius haberi non poteſt. Quanuis ſanctos Patriarchas& Prophetas Spiritu ſancto afflatos, non omnino latuiſſe myſterium hoc Trinitatis, è multis ſcripturæ locis manifeſtum eſt.
Quò magis autem illud imprimeretur mentibus hominũ, ita vt elabi facilè non poſſet, in-
ſtituit fideles Eccleſia iam inde à pueris, ſimul vt eſſent è ſomno expergefacti, vt ſurgentes 1———.. 1„— G. e lecto, ſe cruce ſignarent, ac verba hæc proferrent: In nomine Patris,& Filij,& Spiritus
ſancti, quod ipſum ſimiliter facerent cubirum euntes. Cum dicerent: In nomine, non autem in nominibus, admonerentur vnius Dei, qui quamuis trinus in perſonis, vnus ta- men eſt in ſubſtantia, ſumul& eius rei commonefierent, quòd ſalutem noſtram, quæ crucis
benefi-
——
521 rlent⸗ 19 M
3 eodu 9 erunit I Sin0. 99 ps 1 amd 1 woce agn aptes r- äkgere- volſel 2 pot lug rit ¹ Kroni ¹ s. In aAum K 2 mhonc „ acete lo 1 ckuang 2 ur. Obſenua 1 umiiniti n nis Chn 5 Kam. left quid
² fur. Sed * faimaD ¹ Kileis d 1 eange — kgeren
1 i an Prinex 1 ſcompäsdh 1 li oh- — ſeaquam t ſttum Po t mmentiz -
hen ſeih Chd unühtu nama


