Teil eines Werkes 
3: D. Andreae Alciati Mediolanensis, Iureconsulti clariss. lucubrationum in Ius civile
Entstehung
Basileae [ca. 1550]
Einzelbild herunterladen

A

878

dominũ faciet:ſi ſe dediderit, ſed intentio

nem perduellis uerã eſſe armis cõpulſus di-

xerit, pro uicto& confeſſo dominus habebi- tur. Et hæc quidem lege Longobarda,& Fe- derici apud Siculos conſtitutione obſeruan- tur. At qui his legibus ſoluti ſunt, aliter, ut ar bitror, conſtituent. Neqʒ enim cui iure dilato ria exceptio cõp etit, per procuratorẽ litigare cogitur;& iuſtè timebit prouocatus ſalutem honorẽqʒ ſuũ alienis manib. credere. Quòd ſi quoties de crimine publico agitur, in cauſa procurator admittit᷑, quia dominus ipſe di ligentius rem ſuã tutaturus præſumit᷑: quan- to magis hac in ſpecie idem dicendũ eſt, cùm longè grauius periculum alterutri in duellis immineat: Putarim itaq; iure noſtro neminẽ inuitũ compelli ut per alium ferro decernat. Quo fit ut operæpreciũ non arbitrer hic om- nes eos caſus enumerare, quibus Longobar dorum ſanctionibus per campionẽ(ut ipſi di cunt)pugnare fas eſt, cùm eorũ leges transla to regno abrogatæ,& contrario hominũ uſu ſint abolitæ.

Quid ſi procurator uim paret inobſeruatis exceptionibus. Cap. XXXVI.

T hæc quidem hactenus de his exceptio Enus dicta ſunt, quæ prouocantẽ a ſin- gulari certamine repellunt. Verumenimue- ro aliqui quandoq; reperiuntur ita malis fu- rijs acti, ut haſce exceptiones audiant: ſed his reiectis ferrũ præparent,& uim illaturos cõminentur.Quomodo igitur hoc caſu ſecu ritati conſuletur? Et ſuprà docuimus quem- admodũ militari more agendum ſit. Iure au- tem ciuili arbitror prouocatũ recteè atqʒ ordi- ne facturũ, ſi iudicem adierit,& eius officio ſi bi prouideri poſtulauerit. Quoties em̃ quiſ- quam ſibi uim fieri metuit, iudicis officio- uenit, ut eum de cuius impotentia ſæuoq́; a- nimo querimoniam audiuit, pignoribus uel fideiuſsione ad cautionem compellat, per ſe non fieri directè uel obiter, quò minus actor agere ubiqʒ tute poſſit, eumq́; ſe nullo modo inquietaturũ. Nec hoc caſu propter præiudi- cij grauitatẽ ſufficere promiſſionem tametſi iuratam exiſtimarẽ. Nec refert cuius culpa ri ortæ ſint, aut unde metus cauſa emanaue rit: ſemper enim cauendã eſt, ne uis cuiquã fiat:dum tamen cõcuſſio hæc& terror proba bilem habeant dubitationẽ. Quòd ſi ille nul- lo modo cauere uelit, captisq; pignoribus in pertinacia perſiſtat, familiã iudex idoneã me- tuenti concedet, quæ cõcuſſoris expenſis ala tur, aduerſusq; hoſce Thraſones dominũ de- fendat.Idem arbitrarer cõſtituendum, ſi pro- pter immenſam huius temeritatẽ, eſſe cau tionis fragilitati credendũ, iudici ſederit. Sed finge concuſſorẽ hunc huiuſcemodi eſſe ut iudiciaria actio aduerſus eum inanis ſit: ſiue quia adeò pauper ſit ut nihil ab eo poſſit exi- gi. ſiue quia adeò factioſus, ut ipſis quoq́; ma giſtratibus formidabilis eſſet: licebit ne pro- uocato capta occaſione eum neci dedere? Et

de ſingulari certaminc lib.

10

20

30

40

50

60

879

dubium non eſt, nobis iure gentium uim ui repellere conceſſum,& pro ſui tutela, ſeruato tamẽ defenſionis moderamine, perduellem occidere fas eſſe.Idq; ſolũ obſeruari cùm de uita tuenda agitur, itemq́; rebus, ſed etiã ſi de fama aut exiſtimatione, cuius cauſa apud ſeueros homines haudquaq́ʒ uita ipſa leuior cenſetur. Quòd ſimodum exceſſiſſe quiſquã proponat, de homicidio, ſed de modi ex- ceſſu iudicis arbitratu ſoluùm puniendus erit. Quapropter ſi prouocatus iuſto timore affe/ ctus dum occidi timet, occupauerit, huiuſmo diq; ſeditioſum hominem legibus parère re- cuſantẽ occiderit, detrectatoremq́; honoris ſui ſic ultus fuerit, lege Cornelia de ſicarijs minimè coëẽrcendũ arbitrarer: ſolumqʒ pro- pter exceſſum ultionis modum aliqua leuio- repœna, ut temporario exilio, plectendum,

Dꝛuinatio uter ſit futurus uiclor. Cap. XKXRVII.

Oarhabn nunc ut ad ea edocenda progre- diamur, quæ uſu uenire ſolent, cùm quis in campum prodire deliberauerit,& manu rem gerere. Solẽt autẽ aliqui mathematicos, aliqui onirocriticos, alij phyſicos, idq́; genus fatidicos homines conſulere, maximusq́; in- de quæſtus ab hiſce æruſcatoribus cocioni- busq; cõficitur. Et in primis genethliaci, à Iu lio Firmico cæterisq́; huius profeſsionis au- toribus edocti, horam obſeruant qua quiſq; in lucem prodierit, atqʒ inde colligũt uter ui- ctor futurus ſit. Coniectores ſomniorum ex Artemidoro, Arnaldo, idq; genus ſcriptori- bus, ſianimal aliquod in ſomnis uiſum fue- rit, ex modo inſultus& defenſione apotele- ſmata ð& ipſi ſua conficiunt: nam ut Home/ rus inquit, xalανς Mꝛφόετωαν uos esip.

Refert Cornelius Tacitus Cæcinam aduer- ſus Germanos certaturũ dira quiete territũ, in ſomnis Quintilium Varum ſanguine ob- litum,& palude emerſum conſpexiſſe, ſed ſe uocantẽ, manumq́; intendentẽ repuliſſe. Si enim obſecutus fuiſſet, imminentis calamita tis præſagio locũ feciſſet. Qui naturalia pro- fitent᷑, ſi quis Alectoriũ lapidem, qui ex uen- triculo galli gallinacei oritur, ore cõtinuerit, eum aiunt in duello eſſe inſuperabilem: idq; & Marſilius Ficinus probat. Sunt qui putẽt, quiſquis in caſſide emblema habuerit quod Arietis ſigillũ appellãt, inuictũ fore. Sunt& alij qui herbis hanc uirtutẽ tribuant, ex quib. plurimum Pæonia poteſt, itemq́; Artemiſia. Herbarij potentiſsimum amuleti genus eſſe Hypericon exiſtimãt, quã herbam alij ſancti Ioannis, alij Perforatã uocãt, quidam& fugã dæmonum, quòd ad carminũ uim amolien- dam plurimùm conferat. Habuerunt& Ro- mani carmina magica, quibus uterq; Decius ſe deuouit,& uictoriam de hoſtibus eſt conſe cutus. Habuerunt& Tartari Scythæ, cùm ue xillum deferrent, cui X gręca litera inſeripta erat teterrima imagine, unde fumus&ne-

l. ut uim. de iuſti. E iure.

Bal.J. j. C. quan⸗ do lic. ſin. iud.