Teil eines Werkes 
3: D. Andreae Alciati Mediolanensis, Iureconsulti clariss. lucubrationum in Ius civile
Entstehung
Basileae [ca. 1550]
Einzelbild herunterladen

Ampliſs.& integerrimo uiro, Antonio a Prato, Franciæ magno Canccllario,

And. Alciatus Iuriſconſ. S. D.

PTIMA ratione à maioribus inſtitutum eſt, ampliſsime Cancellarie, ur cuiuſcunq; argumenti opera ederentur, ea principis alicuius uiri nomine dicata exirent in publicum:tum quòd ea ſit literarũ dignitas, ut neminem NI non longe honeſtiorẽ faciant:tum quòd qui diuulgantur libri, ob maximã uitilitigatorum(Caronis uerbo utar)inſectationèẽ, caninamq́; facundiam, patrono, defenſoreq́; plerũq; indigeant. Quod cum& ipſe animo meo diu uerſarem, nullum in locũ mihi uiſus ſum quantulaſcunq; noſtras lucubra tiones poſſe tutius reponere, quam ſi ſinui tuo cõmendarentur. De iure enim ciuili diſſertatu ro, quæ nobiliſsima cæterarũ profeſsio eſt, conſultiſsimũ, generoſiſsimumq́; iudicem titulis prætendi æquum fuit. Sed& cum Paradoxa, id eſt, præter cæterorũ opinionem, ſcripturũ me in ipſo limine prodiderim, multum mihi inuidiæ uel titulus ipſe cõcitaturus uidebatur: qua- propter non alio, quàm nominis tui clypeo eam retundendã exiſtimaui, ut te nobis æεεieαεν ferè Herculem inuocare dubitauerim. Et licet nequaquã me lateat, quantę ſint in republi ca occupationes tuę, quamq́; pro regiæ maieſtatis negocijs indefeſſo animo excubes: ea tamẽ ingenij tui eſt acrimonia, ut nihil ſithumeris tuis maius, nihil, quãuis cæteris non ferendum, quod tibi factu facilimũ ſit. Quapropter obrepẽte interdum tibi ocij memoria, ubi grauio res res à te interim ſegregaueris, in amœniora ſtudia ſoles diuertere,& quicquid tẽporis tibi de ſacris autoribus ſupereſt, id omne libenter legibus, legumq; interpretibus impendis. Quæ animi tui clariſsima inſtituta, mirum eſt quantũ me impulerint, utà uirtutis tuæ comtempla- tione oculos deflectere nunquam poſsim:& tametſi ad tantidecoris, ſeu ad ſolis radios inſpi- cienti, illi quandoq; caligent, deſiſto tamen, quin egregia facta, uelper tranſennã inſpecta, uſqʒ& uſq; admirer. Eſt enim hęc tua Cancellarij magni dignitas huiuſmodi, ut ingẽs ſemper aliquid pariat, partumq́; inde ſemper quippiam ſit, unde maxima gloria, uirtutisqʒ admiratio erga autorem in dies magis repullulet. Celebrent Archontas ſuos Athenienſes, laudibus eue hant Ephoros Lacedæmonij, ſint apud alios in precio Dicaſtæ, tu unus in ampliſsima prouin ciarum Gallia, omnia horũ munia magno animo ſuſcepiſti, incõparabili uirtute illis te quoq; maiorẽ oſtendiſti. Apud Romanos ita diuiſa fuit Galliarum(quod Marcellinus ſcribit) iurii- dictio, ut propter prouinciæ magnitudinem, populorumq; frequentiam, quatuor proconſu- les acciperet: qui tamen tantæ adminiſtrationi uix pares erant. At tu ſolus undiq; ingruentia negocia ſic explicas, tanta celeritate perficis, ut etiam aliquas horas poſsis ſubtrahere, quibus bonis literis indulgeas. Meritoò igitur tibi Paradoxa hæc noſtra dicare inſtitueram, quòd tan- tus uir Iuris ciuilis, Pontificijq; ſcientia eruditiſsimus, totius operis optimus iudex,& cenſor eſſe poteras. Non ab re equidẽ fuit, ut qui ſupra omnes Galliæ magiſtratus ob uirtutis unicũ planè ſpecimen aſcendiſti, legum interpretamenta ſuſciperes,& ueluti Ariſtarchus uel aſte- riſco inſignires, uel obelo confoderes. Illud me tantum deterrebat, quòd tyronẽ me,& de gy- mnaſijs uix eductum, uererer netalia moliri, nimis temerarium exiſtimaretur. Non iniuriaq; ingenij tui ſummũ examen formidabam, qui fortaſſe probaturus non eſſes, ut tam citò cõtra receptas ſententias,& præiudicij præſcriptione tutiſsimas, ſcribere auderem, atq; tibi prima- rio in Gallia uiro dicatas edere. V erùm& pari audacia timorẽ hũc tranſmiſi, quòd præſertim ad maiora quoq; tenderem. Etenim ſi feliciter hoc mihi, qualecunq; eſt opus, cederet, animo euoluebam, quinquaginta ipſos Digeſtorum libros, ſumma breuitate, ut nihil tamen dignũ lectu omitteretur, Latino,& quantum in me eſſet, elegãti ſermone interpretari, gloſſemataq́; ſeu ſcholia Accurſij, more Iuriſconſultorum marginibus inſpergere. Quod negocium, quo- niam ſummo in ea re iudicio opus eſſe me nequaquã latet, aggredi adhuc auſus non ſum, uo luiq; prius in leuioribus his operibus uires meas experiri. Quare interim hæc, clariſsime pa- ter, lęta fronte, qualem ſtudioſis omnib. pręſtare ſoles, accipe, quę nos tibi candidiſsimo certè animo nuncupauimus:non quòod nomini tuo his tibicinibus opus eſſet, ſed ut ſub tãti uiri pa- trocinio à mala lingua innoxius liber per docta hominum ora uolitaret. Cæterum ne(quodil le ait)in commoda publica peccem, ſi longo ſermone morer tua tempora Prate, duxi proli xiore epiſtola mihi agendum: tu illud in ſumma habe, quicquid ipſe ingenio, uiri-

12. bus, calamo poſsim, id omne tuo nomini addictum, ohnoxiumc; eſſe:

ſolumqʒ; hoc uiciſsim à nobis rogari, ut in clientum tuorũ ordinem me cõijcias. Quod ſcio de te humaniſlsi- mo uiro impetratu facilimũ fuerit. Bene uale, ampliſsime domine.