Teil eines Werkes 
3: D. Andreae Alciati Mediolanensis, Iureconsulti clariss. lucubrationum in Ius civile
Entstehung
Basileae [ca. 1550]
Einzelbild herunterladen

D. Andreæ Alciat

11 pectationẽ te(ut Hermogenes ait) malæ eſt opinionis:uel quod, cum rbeſena pe e ene 71 2 3 Br fecerit, leue aliquid(ut Quintilianus exiſtimat)inducit, cur hahfh Ti in P 2 tionem non aſſumunt,& me ampulloſi lemmatis criminè abſoluunt? quamuis

ſi ſci 5 ali ita inſcri ſtenderem, quæ hic diſpu-/ ſi ſciant, me alia ratione ita inſcri ſiſſe, quam ut o lerem, den 1 Sed hi uidentur nobis hanc

tantur concluſiones, præter cõmunem ſententiam eſſe. ni contumeliæ notam à Momi ipſius hiſtoria acce piſſe: quem fama eſt, deß de ris pulchritudinẽ nihil dicere poſſet, in deæ crepidas, uti obſtreperas, ma edicæ lin- guę uirus effudiſſe. Sunt qui nimiam mihi ſermonis breuitatẽ Sehſahni copiamq; requirant. quibus reſpondeo, idà nobis conſultò affectari: quin& 0 e Ai Ken 1 dere, qui aliter ſcribũt: quòd flumina illa eloquentiæ exhauriri uelim, ſe Au rarius id donũ eſt, quàm ut ego ſperauerim mihi poſſe contingere: quapropter nec affectaui quidem, uno excepto Cicerone, in quo non minus laudantur ſententiæ, uam uerba. Mihi uidetur cæteros cõſultius fuiſſe facturos, ſi breuitatem affectaſ- ſent. Vbi tam improbatur Seneca, quaàm cùm copioſus(uod tamen rarò facit) ha beri uult nam nec Quintiliani declamationes, nec Apuleij defenſiones, ſatis eorũ doctrinæ(ut pleriq; tradiderunt)reſpondent. At enim in operibus ſ uis autores lau dare, eorum integra dicta chartis inſcribere, congeriemq; huiuſmodi facere, ego ho minis ocio ſuo abutentis eſſe cenſeo:ſicut& qui omiſſo, in quem intendunt, ſcopo diuagantur, argumentumq́; aliquod declamatorium aſſumunt, non ſatis ſcire arbi tror, quo res quæq; loco ſtatuenda ſit: quapropter& ipſe unam itemch alteram epi ſtolam hinc ſummoui, ne huius a⁊æεiæs cauſam amplius dicerẽ. Sunt iuris ciuilis, ſi- cut alia pleraq; ſtudia, adeò diffuſe tractata, ut publicè interſit, eam in gentem ſyluã potius recidere, quàm magnis cõmentarijs lectorem onerare: quod& Caius ex no ſtratibus ſenſit,& qui ſub porticu philoſophabantur, pro dogmate habent. Sed& in Paradoxis quædã à nobis conciſe dicta, nolui in pręſentia latius attingere, quòod à me alijs in operibus fuſius tractata fuerunt, quæ& ipſa quãdoq; emittentur: nec enim omnia unum in locum congerenda ſunt. C eſſerit hoc feliciter patrum memo ria aliquibus: faciant qui nunc in humanis degunt: non tamen ea in parte aliam lau dem uidentur dignè poſſe con ſequi, quàm quę ſolet Firmiano, uel Brixienſi,uel ſyl labographis(ut grammaticos quoq; attingam) hui uſmodiqʒ repertoriorũ conſar/ cinatoribus tribui. In Diſpunctionibus uerò omnes omnino locos reſtituere po- tuiſſem, quibus uel Pandectæ Florentinæ, uel alij uetu ſti codices à uulgatis diſsi- dent:idqʒ factu mihi facilimum fuiſſet: ſed malui ea tantum recenſere, quæ proba- bilem in iure aliquam dubitationem faciebãt, aut unde errori anſa præſtari potuiſ- ſet, ne uiderer etiam librariorum ipſorum munus mihi præripere,& quod auari ui nitores ſolent, ne racemationem quidem reliquam tenuioribus facere. In utriſque certè ita à me actum eſt, ut Tuccæ, Variq́; exemplo ſubſecanda potius quędam cen ſuerim, quàm locupletanda: tametſi adeò condus diſpenſator hac in re eſſe non po- tuerim, quin& quædam pauldò uberius explicarem, quædam penitus obelo confo derem, aliaq; ſubſtituerem, poſterioribus(ut dici ſolet) melioribus. At hic uideo poſſe calumnijs locum eſſe,& non defuturos, qui me hoc modo errata mea cõfiten

tem damnent,& ceu talpam, qui indicio ſuo perierit, irrideant. Sed hi uelim ſciant,

id à me& magna ratione,& maximis exemplis factum: cur enim dum famæ meæ conſiilo, in publica ſtudiorum cauſa præuaricer? docuerim ea aliquando, multos annos profitendo probauerim, non tamen mutati iudicij mei defraudare uolui ſtu dioſos. Fecit id Hippocrates, medica arte clariſſimus, qui, ne poſteri errarent, quæ- dam malè à ſe tradita primus correxit. Fecit M. Cicero, qui Rhetorici libri quos iuuenis ediderat, non ſatis placerent, de Oratore ad M. Brutum ſcripſit,& à ſe iam tradita pleraq; prędamnauit. Sic& Fab. Quintilianus cum prius duos de rhetorica libros ſcripſiſſet, hiq; dein ſatis ſibi non probarentur, duodecim illos celeberrimos com poſuit, quibus& priores emendauit,& maximam famam eſt conſecutus. Me- ritò igitur, quod alijs etiam laudi datum hactenus fuit, fraudi nobis eſſe debet. Detur hæc uenia ſcriptoribus, hocq́; præmio ad publicanda ſtudia ſua alliciantur: in quibus erranti ſit cõceſſa emendatio,& noua(quod dicitur)lima. Rectè quidem

ſuaſit

b³- 8n,