Teil eines Werkes 
3: D. Andreae Alciati Mediolanensis, Iureconsulti clariss. lucubrationum in Ius civile
Entstehung
Basileae [ca. 1550]
Einzelbild herunterladen

And. Alciatus Lectori S.

GITVR.niſi fallor, duodecimus annus, lector optime, cùm ciuilis 38 pontificijq́; iuris profeſſorijs inſignibus primùm ornatus, Para-

doxa, Diſpunctionesq́; in publicum emiſi:opus à me adhuc candi jdato& tyrone, ſucciſiuis horis elaboratũ. quoties enim ea quæà Ipręceptoribus meis acceperam, ſtudendo ipſe mecum perpendiſ- ſem, ſi qua probabilibus argumẽtis confutatione digna uideban- tur, ne confeſtim memoria exciderent, quibuſdam quaſi aduerſarijs ſcribere con- ſueueram: quæ omnia tum in manus accepta, cum paulò accuratius expolijſſem, in codicem uerasq́; tabulas referenda duxi, ſicq́; cum ſtudioſis communicanda. quod opus non tam ut gloriam, cuius illa ætas ſolet eſſe auidiſsima, captarem, à me editũ fuit, quàm ut aliquo modo Doctorum, qui tum ſtudia hæc noſtra profitebantur, iudicium cõuellerem, qui bonarum literarum cognitionẽ non modò lureconſulto neceſſarfã ubiq; inclamabant, ſed contrariã potius,& ſerijs omnib. ſtudijs blan- da quadam& illici uoluptate repugnantẽ: quapropter non ſecus quàm à nauigan- tibus Homericæ illæ Syrenes euitandam, Vlyſsisq́; exemplum imitandum, qui ſe malo nauis alligauit, ſocijsq́; aures cera illeuit, ne uocum modulatione capti, ccœptũ curſum non tenerent. quæ ab eis ut non prorſus in omnibus falſa, abſq; tamen dele ctu ubiq; prædicari æquo animo ferre non poteram: quoniam fieri hominũ more apparebat, ea libenter damnantium, quæ aſſequi ipſi non potuerũt.nec enim ex eis tunc quiſquam in precio habebatur, qui non egregiè(uno aut altero exceptis) o- mnium aliarum artium rudis eſſet. Satis itaque mihi abundeq́; factum eo tempore arbitrabar, ſi ſuum literis humanioribus honorẽ ſeruaſſem, iungiq́; eas noſtra tem peſtate ſapientiæ ſtudijs poſſe docuiſſem. quę omnis ſpes expectatioq; mea à prin/ cipio planè me fefellit: nam& iuris Doctores tanquam transfugam me inſectaban tur, ſcriptisq́; ſuis laceſſere non deſinebant. apud humanitatis uerò profeſſores, tan quã alieni hominis, nec mihi locus, nec ratio ulla cõſtabat:quorum alij me tanto ęri ſoluendo non eſſe, alij prædijs prædibusq́; non ſatis idoneu, alij alia cõminiſceban- tur:quo factum eſt, ut maximam apud omnes inuidiam loco gloriæ adeptus mihi uiderer: diſtædebatq; eius ſu ſcepti incaſſum, uel potius magno cum malo meo la/ boris:nec ut opus illud reſpicere amplius uellem, in animum inducere poteram, do nec paulatim inſinuauit ſe ad ſtudioſorum gratiam liber, omnibusq́; in prouincia- rum gymnaſijs locum ſuum pedetentim obtinuit. cuius rei mihi argumẽio eſſe pit,& quòd à pleriſq; doctis undiq; ad me datæ ſunt literæ, quæ& eius rei nomi- ne gratias agerẽt,& ad alia edenda inuitarẽt,& quòd pluribus prælis in Italia pro- uincijsq; excuſus, diligenterq; à Cratandro Baſileæ conformatus, nullo non in lo- co reperiebat emptorẽ. Addidit planè hæc celebritas mihi calcar,& quem ferè de- ſponderam animum reſtituit: cœpiq; rurſus in manus accipere,& ſi qua prioribus in editionibus errata erãt, corrigere: adeò enim à quibuſdam deprauatus fuerat, ut ſuſpicari potuiſſem, conſultò atq; dedita opera id factũ:niſi cognouiſſem, in cęteris quoq; aliorũ operibus eandem eos diligentiam adhibere ſolitos. quapropter eſt quòd de eis ulterius conquerar, maius mihi negocium eſt cum detractoribus: e qui bus aliqui ſtylum tanquam non planè Ciceronianũ damnant. quibus reſſ pondeo, iniquè eos mecum agere, qui cum ipſi in ſinu& ſub puluino Ciceronem ſemper ha beant, eiusq; elegantiã, copiam, ſuauitatem non ideo præſtant, hęc à me requirunt,

ui cum Bartolo, Baldo, Alexandro, Iaſone ſolum uerſor, eosq; autores in delicijs habeo.Illud tantũ Ciceroniani mihi habere uideor, quòd ſicut Auguſtinus ſcribit, in eius libris aliquos deprænſos eſſe manifeſtos à doctis ſolceciſmos, quales quan- doq; etiam diligentiſsimis excidunt, opinor in noſtris pleraq; eſſe uitioſa: quæ o- mnia ego fortis uir ſtomachi, nihilominus æqui boni facio, ut qui non adeò ueterũ religioſus obſeruator fuerim, quin etiam aliqua de recẽtioribus Doctoribus mihi mutud accipienda ducerem, dum tamen non omnino barbara eſſent, ſed exemplo aliquo uel Theodoſiani ſeculi autorum, defendi poſſent. Alij titulum reprændunt tanquam nimis ſuperbum, qui Paradoxa inſcripſerim, quod admirabilia ipſi inter pretantur: ſed cum Sσέν apud rhetores argumentum& illud ſit, quod in fron/ daa 2