XI in finem tabularum harum examen ac judicium sine partium studio insti- tutum, et comparatio quam phytologi cum observationibus propriis insti-
tuent, plurimum facient; quam ad rem hujus scientiæ peritos invito.
De operis ratione plura addere superfluum duco, cum de illa in pro- dromo hujus editionis satis expositum fuerit.— Veros Generum plantarum characteres iconibus exprimere, præcipuus certe instituti finis erat; eun- dem igitur ego in componenda iconum expositione sollicite curabo. Errores qui subrepserunt, si quos invenerim, quo par est, candore ac modestia indicabo, quos characteres minus rectos aut mancos deprehenderim, il- los, cum naturam ipsam, tum optima descriptionum exempla consulens,
corrigam ac supplebo.
Ut autem consilio, quod GESSNERUS, cum tabulas has fieri curaret, animo certissime fovebat„ proficiendi quamplurimis, pro viribus respon- derem„ Floram Oeconomicam et Medicam, tabulis hisce phytographicis adaptatam, concise et methodo tabellaria conscriptam, lingua vernacula ea ratione edere constitui, ut tabulas phytographicas per fasciculos, bre- vissimis, quam per graviora officii negotia fieri potest, intervallis, luci
dandos, hoc earundem commentariolum practicum brevi sequatur.
Hoc modo plantarum cognitionem non solum amcœnitatis plenam, summum rerum opificem in operibus admirandis ostendentem atque ad ve- rum DEl cultum perducentem, homini cuivis cogitanti, nobiliori maxime b se commendantem; sed eandem adplicatione ad vitam conservandam, sa- nitatem recuperandam, parandaque plurima vitæ commoda et oblectamen- ta utilissimam se præbentem, magis divulgare, et jucundi Botanices studii æstimatores etiam apud nostros inprimis augere, id maxime in votis habeo. Et præcipue conamen isthoc nonnullis Societatis Medicorum cor- respondentium Helvetiæ sociis æstimatissimis, de officii sui partibus digne cogitantibus, vitamque curæ sibi commissorum non parvi pendentibus, saltem non ingratum fore sperare licet, si non desideris ipsorum prorsus
satisfacere mihi contingat, cum, plantarum, seu diversarum earum par-


