Teil eines Werkes 
1,Tab.I - VII (1795) Johannis Gessneri Tabulae phytographicae analysin generum plantarum exhibentes. 1,Tab.I - VII
Entstehung
Einzelbild herunterladen

coram societate habendis, rariores et memoratu dignas horti botanici

plantas explicando, ipse præibat, et variis prælectionibus botanicam at-

tinentibus, ad studium ejus auditores incitabat.

Horto botanico proxime adjacet œconomicis experimentis destinatus

hortus, qui Societatis physicæ membris, de œconomia rurali ad majorem

perfectionem ducenda, sub HIRZELII nostri præsidio, eximie promeren-

tibus, ad operationes suas commoda haud parva præstat; quippe horum esperimentorum ope nova inventa et nova culturæ objecta explorantur, et æstimatur, quatenus in usum publicum, pro climatis et regionis indole, conferre possint, et quæ alia hujus indaginis sunt. Et profecto œcono- miæ rurali patriæ maximo emolumento cedunt præter experimenta tum ibidem tum in hortis ac prædiis propriis instituta, problemata agriculto- ribus de præmio concertantibus proposita, atque ex eorum scriptis col- latis atque excerptis præcepta et instituta elaborata ac luci data præci- puorum in quibus œconomia ruralis versatur objectorum. Eundem in finem faciunt colloquia, laudabili instituto quotannis in ipso societatis physicæ auditorio cum rusticis de rebus agriculturam et œconomiam atti- nentibus habita, quorum continuatio maxime commendanda est. Hac ratione et deinceps consilio societatis physicæ multum boni efficietur, si præjudicia varia tandem deponantur, satisque intelligatur, consilia hæc

non alia mente dari, quam ut salus publica pro viribus promoveatur.

In his ex vita GESSNERI depromtis, ex quibus satis liquet, quanto ſer. vore in botanicis desudaverit, subsisto, missis scriptis ejus academicis, Bo- tanicam spectantibus, nulli eruditorum incognitis; illud quidem merito cum auctore elogii GEssNERI dolemus, quod scripta illa luci data quoad

numerum neutiquam pro facultate et præstantia eruditionis ejus exstent.

Existimo igitur, naturæ cultoribus isthoc ab indefesso naturæ scru- tatore non sine magno temporis, laboris atque impensarum sumtu confectum opus acceptum fore, idemque gratam GESSNERI memoriam

revocaturum, et in Botanices profectum cessurum fore. Hunc eundem