S 5& b ment. in 3. lib. Ariſtot. de an. eat 2. Queſt. I. art. 5. p. 539. juxta hanca Thomæ ſententiam(ea autem eſt, quod admiratio fit deſiderium-⸗- quoddam ſciendi) dicendum erit admirationem formaliter pertinere ad appetitum intellettivum, licet inveſtigatio cauſæ illam concomitans Hellet ad vim intelligendi. Ceterum, ſi dicendum, quod res eſt, nobis videtur, appetitum illum intellectus, de quo in reſponſio- ne diximus, non eſſe nudam inclinationem aut propenſionem; ſed omnino ſequi aliquam cognitionem, nimirum ruditatis atque ignorantiæ ſuæ, quam averſatur,& contra movetur in ſui perfe- dionem id eſt Scientiam. Quo tamen non obſtante admiratio- nem adhuc putamus eſſe in intellectu, ceu in conflictu pluribus, ſi occaſio data fuerit, oſtendemus. XIX. Objectum circa quod hæc paſſio verſatur, eſt novum& inſolitum quid h. e, modo inſolito exoriens, vel ſi proprie illud appellare voluerimus, nobis obſcurum vel penitus, vel ſaltim dum occurrit. Eſt vero hoc objectum duplex; veleffectus eſt cogni- tus, cauſa vero ignoratur; vel cauſa eſt cognita,& ignoratur, quo- modo fieri poſſit, ut aliter effectus ſe habeat. Ab admiratione o- mnes ineipiunt, quæ eſt ex cognitione effectus. Sie ſi quis vi- trum illud Archimedis Siculi vidiſſet, in quo ita Solem ac Lunam compoſuit, ut inæquales motus& cœleſtibus ſimiles converſio- nibus ſingulis quaſi diebus efficerent:& non modo acceſſus S0- lis& recefſus, vel incrementa diminutionesq; lunæ, verum etiam Stellarum diſpares curſus, orbis ille dum vertitur, exhiberet; profecto ſummam in admirationemfuiſſet raptus, utpote neſcius cauſæ& artificioſæ ſtructuræ. Nicolaus a Waſſenaer Hiſt. Tom. V. ad annum 1623. refert ferream ſtatuam, quæ per varios anfractus ad Regem Marocco acceſſit, flexis genubus oblato libello ſupplici libertatem Authori ſuo imploravit,& eadem via reverſa fuit. Hanc ſi quis conſpexiſſet, ſummã admiratione absque dubio fuiſ- ſet captus: quid enim magis novum aut magis inſolitum, quam videre ſtatuam, quæ per varios incedit anfractus& tandem ſup- 1 plex fit. Felix Platerus in lib. 3. obſervat. p. 93 9. refert, Theologum quendam Mülhufſanum, calculos bis mille& plures mingendo paucorum annorum ſpatio reddidiſſe. Quis non dum hæcce le- 1 2 git, 83
1


