838(22)§ eſt, ideo preſſione poſtea motum efficit. Nam cauſa mo- tus univerſalis preſſio exiſtit. Et ita unum corpus movet alterum, hoc iterum aliud,& ſic porro in infinitum. Inde apparet, quod corpora jam ſint activa, jam vero paſſiva, certo nempe reſpectu.
Omne Corpus eſt impenetrabile.
Impenetrabilitas ex extenſione, ſoliditate& reſi- ſtentia fluit,& eſt ea corporis proprietas, qua duo corpora non poſſunt ſimul eſſe in eodem loco. Nam quamdiu corpus quoddam aliquem occupat locum, omnia alia cor- pora, quantacunque vi illud urgeant, in eundem intrare prohibet.
Corpus naturale, etiam minutiſſimum, ex- tenſum eſt in tres dimenſiones,& compoſitum ex variis partibus, ratione figuræ, magnitudinis, ſitus& connexionis diverſis.
Hoc cognoſcimus ex microſcopiorum applicatione, quorum magna varietas ad manus eſt. Vid. Fig. 1.& 2. Microſcopia vero ſunt Inſtrumenta optica, quæ angulum viſorium dilatant,& ſic objecta longe majora repræ- ſentant.
Nitidisſimum& artificioſisſimum horum omnium eſt EDMVNDI CvLPEPERI, Londinenſis artificis, cujus conſtructio Fig. 3. ita ſeſe habet.
Inſtrumenti corpus ex ebore confectum repræſen- tatur ad literas C B,& tres intra ſe continet laminas æneas perquam tenues E, Spiram elaſticam, ex chalybe confectam, H. Alteri laminarum affigitur fruſtum corii F, levi cum ſulco G, tam in corio, quam in ære, cui affigi-
tur. Altera extremitatum hujus inſtrumenti continet lon-


