38(21) 58 Cæterum non de omnibus hic loquimur corporibus, ſed de iis tantummodo, quæ naturalia ſunt, artificialibus in alias diſciplinas reſervatis.
Omne Corpus eſt finitum.
Ex extenſione fluit quoque finitas, vel finitio corpo- rum. Nam omne extenſum habet ſuos terminos, vel fi- nes, quos ſuperficies vocamus, harumque unam ab oppo- ſitz diſtare concipimus, Quin& hujus rurſus ſuperficiei, cum infinita non ſit, dantur extrema, quæ lineas dicimus, quarum neceſſe eſt aliquam a ſe invicem eſſe diſtantiam. Etiam harum linearum erunt aliqui termini, quos punèta nominamus, inter quæ denique aliquod intervallum poni oportet. Ex his omnibus diſtantiis, ſimul junctis, claram extenfionis in trinam dimenſionem ideam percipimus.
Etenim diſtantia, inter duas oppoſitas ejusdem corporis ſuperficies interjacens, illius craſſities, ſeu profunditas, dici- tur; Diſtantia inter binas oppoſitas ejusdem ſuperficiei li- neas latitudo vocatur; Et diſtantia inter uframque neæ ex- tremitatem corporis longitudo nominari poteſt. Nullum itaque eſt corpus, cui trina hæc dimenſio non congruat, &, quantulumcunque corpus eſſe ſupponamus, neceſſe tamen erit, ut crafſitiem, latitudinem& longitudinem habeat. Quod autem hisce proprietatibus deſtitutum eſt, illud non corpus, ſed punctum dicitur, nec ipſa magnitudo, ſed magnitudinis initium& finis.
Omne Corpus eſt ſolidum.
Soliditas extenſionem conſequitur, eſtque corporis proprietas, per quam omnibus aliis corporibus, undique prementibus, refiſtit. Sic ex ſoliditate etiam fluit ipſa reſi- ſtentia, quæ, quoniam in uno corpore major, in alio minor
C 3 eſte


