6(3) 85
accidentalis. Nam eruditio eſt accidens, quod homini
inhæret, eumque modificat. porma alia eſt materialis, alia immaterialis. Imma- terialis forma v. g. eſt anima humana. Nam hæc immate- rialis eſt,& tamen formam hominis conſtituit. Materiales formæ illæ ſunt, quas Deus in creatione omnibus mate- riis& materiarum particulis, vel ramentis exiguis, con- cesſit. Hæc forma ſemper in illis remanet, quamyvis, propter exilitatem particularum, earumque confuſionem, determinari nequeat. Omnes enim mutationes, quæ in natura fiunt, accidentales ſunt,& in particularum, formis præditarum, conjunètione& ſeparatione varia conſiſtunt.
Hoc enim ex generationibus, vegetationibus, nutri- tionibus omnium rerum apparet. V. g. in productione pulli ex ovo ſubſtantialis mutatio dari non poteſt. Nam per incubatum partes tantummodo moventur,& ideo à ſe invicem ſeparantur, vel inter ſe invicem conjungun- tur, ita ut adaptentur ad formam pulli&c. Sic in nu- tritione omnes partes alibiles non in forma materiali in- trinſeca immutantur, ſed partes ſolammodo ſeparantur, quæ ſeparandæ ſunt,& iterum conjunguntur illis, cum quibus conjungi debent. Simili modo ſe res habet in- ſecretionibus mineralium, vegetabilium& animalium, ubi quoque partes, materiam conſtituentes, diverſimode vel conjunguntur, ſine immutatione formæ illius materialis, quæ materiæ inſita eſt.
Tertium principium Ariſtotelis erat Privatio, ſive ab- ſentia formæ, in materiam introducendæ, cujus materia per ſuam naturam capex eſt.
Sed privatio dici non poteſt principium, niſi abuſive Pro termino generationis quo eam accipias. Cum enim privatio ſit non-ens, ideo ab ea nihil proprie dependere poteſt. B 3 Quin-


