Druckschrift 
Hermanni Friderici Teichmeyeri, D. Elementa Philosophiæ Natvralis Experimentalis, In Qvibvs Omnivm Rervm Natvralivm Affectiones Recensentvr, Earvndemqve Cavsæ, Qvantvm Fieri Potest, Detegvntvr, Et Per Experimenta, Tvm Ex Mathesi, Tvm Ex Chymia Imprimis Desvmpta, Declarantvr, In Vsvm Avditorii Svi : Cvm Figvris Æneis, Et Indice
Entstehung
Ienæ MDCCXVII.
Einzelbild herunterladen

8(n) 58

tur accidentia. Si quid interit, hoc vltimo abit in mate- riam primam, quia res reſolvitur in ea, ex quibus con- ſtat, principia, adeoque ultima reſolutio non poteſt non fieri in materiam primam.

Porro materia prima vocatur ad diſcrimen ma- teriæ formatæ, ex qua corpus aliquod novum exfurgit, ut ex ovo pullus, quam ſecundam appellant. Primæ tri- buunt potenriam univerſalem, ad omnes formas ſuccesſive recipiendas aptam. Secundæ autem potenciam particula- rem, ad recipiendam certam formam, ad quam diſpoſita eſt.

Forma eſt id, per quod corpus in ſpecie ſua conſti- tuitur, ſive, juxta Ariſtotelem, Actus ſubſtantialis, unum per ſe cum materia conſtituens.

Forma dicitur acius, ut diſtinguatur à materia, quæ non actus eſt, ſed actum tantum in ſe recipere poteſt. Actus ſubſtantialis forma eſt, ut removeatur actus, ſive for- ma accidentalis, unum per ſe cum materia conſtituens, ut= excludantur accidentia& formæ asſiſtentes, qualis forma v. g. eſt nauta in navi, item elater in horologio, quia jmpellit& dirigit.

Allas forma deſcribitur, quod ſit certa combina- tio modorum, huic corpori præciſe propria, imprimis ve- ro quantitatis, motus, figuræ, ſitus, texturæ,&c. Hi enim modi, diverſa ratione combinati, materiæ aliam- formam introducere valent.

Forma alia eſt eſſentialis, alia accidentalis.

Forma eſſentialis, ab aliis ſubſtantialis appellata, dicitur ſubſtantia, materiam actuans. V. g. Anima eſt ferma homi- nis ſubſtantialis. Nam anima eſt ſubſtantia, corpus ho- minis actuans.

Accidentalis forma eſt accidens, quod materiæ inhæ-

ret, eamque modificat, V. g. Eruditio hominis eſt forma acci-

˖xZBQOęQKꝑ·S/py