ut ſibinde, Eclecticorum more, aliorum Philoſophorum veſtigia legerim, alibi mea placita, pari& perſpicuitate& ſo- liditate, quibus virtutibus in docente maximuumn pretium ſta- tuo, propoſuerim. FPxperimenta eum in finem addidi, ut veritates phyſicas eo pleniores exhiberem, coque magis il⸗ luſtrarem, ac theoriam ad praxin dirigerem. Duobus au- tem præcipuis Phyſicæ fundamentis, hoc eſt, Mechanicæ& Chymiæ, ſuperſtruxi Veritates, quibus fundamentis innixæ plane firmæ conſiſtunt. Neque enim eſt, quodquis ſibi per- ſuadeat, experimenta mechanica omne in phyſicis punctum ferre, nec Chymiam ad explorationem corporum natura- lium inſimul in ſubſidium vocandam, Ita ubique proceſſi ubi occaſio ſe obtulit, in eo ſecutus Celeberrimos Angliæ Phyſicos, Baconem de Verulamio,& Boyleum, imo integras ſocietates ſcientiarum, tum Anglicanam, tum Germanicam naturæ curioſorum, tum denique regiam Pariſinam, quæ nunquam non in phyſicis Matheſin& Chymiam copulave- runt. Noſtra itaque cogitata tibi, Honoratisſime Lector, de rebus phyſicis philoſophaturo campum ampliſſimum ape- rient. Id tamen ea, qua par eſt, humanitate, abs te con- tendo, ut non ſecundum præjudicia, ſed ſecundum verita- tem de noſtris meditamentis philoſopheris. Experimenta noſtra, a te facile adminiſtranda, tuosque ſenſus convictu- ra, tibi viam planiſſimam ſternent, qua cognoſcas, quid fit veritas,& an ego ab illa meta abluſerim, an eam teti- gerim. Neque vero hæc eo rapias velim, quaſi Phyſicam meam omnibus numeris abſoluram pronunciem. Eo enim
dementiæ


