5
At ego, cum aut magnitudinem totius rei )) η½)
quaſi quandam valſtitatem corporis, aut partium
1. c. laudavere, neminem habiturum effe exiſtimo, qui agricolandi praecepta in illis propoſita, diligenter com- pararit cum teſtimoniis Veterum. Sagaciflime expofuit rem Daniel Heinſius in docta introductione in Heſiodi libros, qui' Æᷣpyaæ dat Huepaz infcribuntur, non mi- nus accurate Optimus meus Praeceptor Cl. Manſo, Magnum urbis noſtrae Decus, in den Beiträgen zum Sulzer. Bd. JII. St. I. Pag. 62. Maximi momenti eſt Manilii locus, cujus interpretem in editione Stoeberi haerere video; neque habere quo le vertat. Ouod Pallas utrumque, pertur- bavit animum. Nefcio quid planius effe pofſit.
Sed digunus eſt commentator anonymus, quem ipſum audiamus.„Minervam oleae inventricem Poetae paffim celebrant. Virg. Georg. I. 18. Rutilius I. 73.(2) — de Inſitionibus 51— Unde Palladia arbor audit Silio I. 238. Heſiodus autem de olea nihil prorſus. Nec ullus, quod ſciam, Poetarum nedum Profae ſcriptorum, Pal- ladem pro olea pofuit. Beponendum ergo auctoritate Codicum omnium(2) quod Bacchus utrumque. Auctore vero Columella V. 8. 3. Olea neque depreſſa loca neque ar- dua, magiſque(pro fed magis) modicos clivos amat, quales in Italia Sabinorum vel tota provincia Baetica videmus.“
Mirum in modum fallitur Stoeberus aut quicunque nobis obtrudere voluit lectionem alieniffimam, quod Bue- chus utrumque. Cum verſu praecedente mentionem fecerit Poeta Bacchi et Cereris, i. e. culturae vitium et frugum, quarum priorem in collibus, alterum vero in campis pla- nis praeſtantiorem elfe ſcimus, de inoepta Bacchi itera- tione non cogitans, aptilſime memorat olearum quoque cultum, quem inter quaeſtuoſiffimas rei ruſticae partes
habuere Veteres coloni, ut ex Colum. V. 8. cernitur.


