Druckschrift 
Caroli Linnaei critica botanica
Einzelbild herunterladen

36⁸ r ON

nicorum meæ constarent rationes; hoc quo minus præstarem susceptum in humeros meos onerosum& amplum opus Horti Clittortiani prohibuit, quod non modo omnes mihi horas, sed& sano corpori necessariam requiem subtraxit, propositus enim dies, quo castra moverem, absolutam postulabat telam, vix momentum temporis superfuit, quo adversaria mea colli- gerem, collectisve ultimam adderem manum. Hisce positis necessarias hasce observationes judicarunt Amici quidam de me optime meriti, ut antequam ad species progrederer, eas publicæ luci traderem. Consilio horum Virorum, quibus quid denegare mihi religioni duxi, obtemperans, levidenses meas observatlones corrasi, editorique commisi. Prohibuit adeoque

circumscriptum maxime temporis spatium ultimam manum

lentumque calamum operi admovere, clictisque gratiam con ciliare; nolui tamen retardare opus, ut malevolorum evitarem tela, quibus placere studui nunquam; noveram enim sapien- tiores, quorum censuræ mea committo, verborum lenociniis non effascinari, sed solum ad rationes& exempla respicere, indeque dependentem usum ponderare; hos insuper noveram mihi non imputaturos, dum prodesse studeo, quæ tempus denegaverit.

Altera non minus formidabilis mihi objiciebatur remora, dum alia non dabatur, quam per exempla, via; nam si vel plura volumina de nominibus congessissem, si vel in ratio-

9 ge cinando immodice luxuriassem, nec simul exempla dedissem, pauci meam percepissent mentem: at vero e solis exemplis, absque argumentis omnes facillime me intelligerent, cum lo- quatur res præsens ipsa; quomodo plantas indicarem absque nominibus? Quomodo nomina sine auctoritate? Exempla itaque dum darem, etiam auctoritatem allegare tenebar,& hæc dum facerem, me facile e gratia istorum cadere, quibus maxime placere studebam, prævidi; ipse etiam, qui per vitam

eo cet voperg f

sient ed il vero peto, scripli

Crit Ned 5 20. 0