lere, saluti aullus hellt, omina fortii quot onfe- iti, onti,
FE 367
dimis speciales sunt, quam ut inde quid certi concludere liceat, Autorum dein tantus dissensus est, ut cuinam fidem præprimis adhiheat, vix determinet lector, cum rationes sufficientes non ubique pateant; non mirum itaque e Tyrone maturus factus Botanicus, dum omnia exhaussisse videtur, si in praxi errorem committat circa denominationes, Botanicem- que erroneis ita nominibus oneret.
Certæ itaque induciæ, melioraque tempora speranda nun- quam sunt, antequam inter se conveniant Botanici de legibus fixis, secundum quas dijudicari possunt nomina, bona scilicet a malis absolute distingui, bona defendi, mala absque excep- tione ulla excludi, ut immotis principiis munita Botanice per- sistat inviolabilis& inconcussa.
Leges istas, antequam admittant Botanici, necesse est, ut aliquis horum in se suscipiat positiones dare Botanicis aliis examinandas, quæ si bonæ, confirmentur, si vero fallaces, fallaciæ convincantur, excludantur, melioraque in horum su- brogentur locum; quod quamdiu incipere recusant Botanici, tamdiu& 5 hærebunt,& nomina falsa oneri Botanices quotidie accumulabuntur. Hanc Spartam cum hactenus nullus in se suscipere ie sit, ego mecum constitui illud ten- tare; si enim liceat Civi in libera republica loqui, utique& mihi meas in Botanicis rationes dare licebit! non eo temeri- tatis perveni, ut crederem mea ratiocinia omnia, tam solida
esse, quin alius longe maturiora proferret, tamen mea vera
erunt, usquedum magis vera demonstrentur. Vobis Botanicis Amicissimis, meas subjicio regulas, mihi præscriptas,& secun- dum quas ego incedam; si vobis dignæ videantur, trabantur etiam a vobis in usum; sin minus, meliora impertiatis!
Ante annum dimidium cum mea prodirent Genera, a non paucis suasus fu, ut meas circa nomina darem observationes. cum paucis, imo paucissimis, meorum Fundamentorum Botà-
Aa i
. N 60


