Druckschrift 
Dispositio chemico-physiologica alimentorum hominis et animalium domesticorum. / Georgius Ernestus Guilielmus Crome
Entstehung
Seite
38
Einzelbild herunterladen

-= 3>-

Caszei e lacte confecti, pro diverso eos conficiendi modo magis minusve diffi-

ciles concoctu Sunt,; nam plurimam partem albumen durifactum continent.

ß, 44: Avium alimentis nostris utilium magna copia est, et non 50olum earum carne, Sed etiam ovis vescimus. Inter alites nostras domesticas praecipue gallinae et columbae carnem non valde efficacem quidem, Sed concoctu facilem et salubrem Praebent. E contrario caro anatina et anserina propter pinguedinis copiam, diffi- cilior concoctu esse videtur. Caro etiam galli Africani certe contextus fbrosi Crassioris, magis pinguis, ideoque concoctu difficilior est, quam caro gallinae

et columbae.

Quod ova attinet, gallinacea comedimus, rarins anatina, angerina, et gal- Jinarum africanarum; haec cibum quidem valde nutrientem at yero=- Praecipue

cocta=- concoctu difficiliorem praebent,

Et avium ferarum permultae carnem praestantem nutrimentoque utilissimam nobis porrigunt. Inter ayes majores Otis tarda,'Tetrao perdix, T. bonasia, T. Lagopus, T, Tetrix, Anas anser, A, boschas etc., et inter minores Scolopax ru- Sticola, Oriolus Galbula, Alanda arvensis, A. cristata, Turdus pilaris, T. Itia- cus; T. musicus, T, Merula, Ampelis Garrulus, Emperiza hortulana, E. citri- nella, Fringilla domestica etc, hic memorandae unt. Etiam caro avium fera- rum a carne avium domesticarum 5apore feris omnino proprio et contextu fibroso

tenuiore discernitur.

6. 45-

Amphibiorum familia in terris nostris pauca alimenta nobis ministrat, et tantummodo ranarum, quarum caro valde tenuis passim(praecipue in Gallia) cibo adbibetur, mentionem faciam. In regionibus calidioribus e contrario non Solum caro tesztudinum(praesertim Specieruim maximarum), Sed etiam Serpen-

tum cibum exhibet nationibus istis valde jucundum.,

Tanto major piscium alimento utilium copia est. Carnis eorum natura a carne quadrupedum aviumque longe discedit; caloris albo-rubicundi, contex-

tusque tenuioris esse Solet, 5ed parum albuminis, plus gelatinae et pinguedi-